Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CASHELIENSIS ET EMELIENSIS*

ECCLESIAE CASHELIENSIS ET EMELIENSIS IN HIBERNIA UNAM IN DIOECESIM REDIGUNTUR

 

Quo flagranti in omnes christifideles amore inflammamur, is Nos incitat ut, quotiescumque res postulat, aptiori ecclesiasticarum circumscriptionum dispositioni prospiciamus. Quam ob rem cogitationes ad Casheliensem et Emeliensem circumscriptiones nunc conferimus quae, saeculis vertentibus, reapse in unam propemodum dioecesim coierunt. Anno quidem MDCCXVII, Decessor Noster Clemens XI, commoditati populi christiani providens in latere meridiano occidenti Hiberniae degentis, Emeliensem Ecclesiam concredit Archiepiscopo Metropolitae Casheliensi in Administrationem perpetuam. Nunc vero, ad fecundiorem christianam vitam fovendam fidemque vivaciorem alendam inter oves dilectissimi gregis, opportune Nobis videtur aeque principaliter formaliter eas circumscriptiones coniungere.

Quamobrem, praehabito favorabili voto Venerabilium Fratrum Edmundi Martin, Archiepiscopi Armachani et Praesidis Conferentiae Episcoporum Hiberniae, et Caroli Ioannis Brown, Archiepiscopi titulo Aquileiensis, Nuntii Apostolici in Hibernia, de Consilio Congregationis pro Episcopis, cumque in votis etiam res sit quorum interest, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute decernimus ut praefata dioecesis Emeliensis Casheliensi Metropolitanae Ecclesiae aeque principaliter uniatur, ita ut unus idemque sacrorum Antistes utrique praesit Ecclesiae et Archiepiscopus Metropolita Casheliensis et Emeliensis insimul censeatur et sit.

Quae omnia quo certius perficiantur pleniusque destinamus Nos fidenter Venerabilem Fratrem Carolum Ioannem Brown, Nuntium Apostolicum in Hibernia, necessarias et opportunas dum ei tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere simul iniuncto ad Congregationem pro Episcopis verum exemplar actus ipsius impletae exsecutionis quam primum remittendi.

Quae postremo hic maturo quidem Consilio ediximus, suos ea effectus tam nunc quam in tempus venturum habere iubemus, quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo sexto mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo quinto decimo, Pontificatus Nostri secundo.

 

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Franciscus Di Felice, Proton. Apost.
Leonardus Sapienza, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVII (2015), n. 6, pp. 500-501.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana