Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI SOPHIAE MACIEJOWSKA-CZESKA,
FUNDATRICI CONGREGATIONIS VIRGINUM
A PRAESENTATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
.*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis » (2 Cor 8, 9).

Apostoli admonitio regulam vitae Venerabilis Servae Dei Sophiae Maciejowska-Czeska constituit quae, honores et mundi divitias contemnens, sibi et proximo, humili exercitatione propriarum virtutum, verum thesaurum spiritalem procuravit, Iesu Christo eiusque Regno se totam committens.

Serva Dei, tertia e novem filiis, ex antiqua nobili familia, anno MDLXXXIV in loco vulgo Budziszowice (in Polonia) est orta, ubi incitata est ad altam experientiam vivendam in cotidiana virtutum exercitatione. Ab infantia conformem suae condicioni sociali institutionem accepit atque anno MDC, vix sedecim annos nata, nobili viro, domino quorundam fundorum, Ioanni Czeski nupsit. Anno MDCII, iuvenis Sophia, assumpta est in Archiconfraternitatem Misericordiae, quae suam exercebat Cracoviae navitatem, in ecclesia sanctae Barbarae dicata. In sodalitio, sub moderatoribus spiritualibus e Societate Iesu, suo in itinere progredi valuit, summa deditione gratiae respondens atque altiore usque modo se immergens in ministerium divinae caritatis.

Anno MDCVII praemature viduata est. Hac in nova condicione matrimonium iterum noluit contrahere ut reliquum vitae suae in opera caritatis et servitii impenderet, potissimum in bonum puellarum parentibus orbatarum et pauperum. Eius benevolentiae opera erga postremos, labentibus annis, multiplicata sunt etiam ob subsidia oeconomica quae ipsa incunctanter profundebat.

Magis in dies conscia exstitit suae vocationis veluti instrumenti divinae voluntatis. Hanc ob rem a suis opibus renuntiavit ut conderet, propria bona adhibens, inter annos MDCXXI et MDCXXVII, Institutum appellatum « Domus Virginum Praesentationis Beatissimae Mariae Virginis », excipiendis et instituendis iuvenibus egentioribus feminis destinatum, exemplum sequens « Conservatorii Sanctae Euphemiae » Romae. Pro suo opere mysterium elegit Praesentationis Beatae Mariae Virginis veluti exemplum et incitamentum, summum videlicet modum perfectionis non solum pro discipulis, sed etiam pro sodalibus Instituti ab ea conditi, quae, domum Instituti ingredientes, munus voto sumerent ibi usque ad mortem pie manendi. Episcopus Cracoviensis anno MDCXXVII novam fundationem eiusque statuta approbavit canonicae eius institutioni adnuens. Institutum protectione Constantiae, Reginae Poloniae, frui potuit. Nuntius Apostolicus in Polonia Honoratus Visconti, facultatibus « Legati a latere » usus, anno MDCXXXIII, atque rex Poloniae Ladislaus IV, Institutum approbaverunt.

Venerabilis Serva Dei Instituti fuit moderatrix, magistra et animatrix, aestimationem civium sibi concilians. Perpetuo reditu Institutum instruit atque humilitate ac constantia curae tutelaeque infirmiorum se dedit, altissima sustentata erga Eucharistiam et Virginem Mariam devotione. In anima sua numquam defuit fiducia in Providentiam, cuius ipsa continuam persentiebat in vita sua et in creaturis praesentiam: hac spiritali vitae condicione fulta, fidenter, constanter et aequo animo non paucas difficultates oppetere potuit, quas audacia huiusmodi propositi educationis secum ferebat.

Mater Sophia, post tres et viginti annos, quibus Institutum moderata est, die I mensis Aprilis anno MDCL Cracoviae pie in Domino obdormivit, fama sanctitatis circumdata ob virtutes quas testificata erat et ob caritatem quae, suo opere, constanter diffundebat, absolutam in Dominum fiduciam ostendens.

Vigore huius sanctitatis, apud Curiam ecclesiasticam Cracoviae Inquisitio dioecesana instructa est. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria congregati iudicaverunt Servam Dei heroicum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Summus Pontifex Benedictus XVI, veneratus Decessor Noster, anno MMXI tum heroicum eius virtutum gradum tum anno MMXII miraculum a Deo ea intercedente adimpletum agnovit. Decrevit tandem ut Beatificationis ritus die IX mensis Iunii anno MMXIII Cracoviae perageretur.

Hodie igitur Cracoviae de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servam Dei Sophiam Maciejowska-Czeska:

« Nos, vota Fratris Nostri Stanislai S.R.E. Cardinalis Dziwisz, Archiepiscopi Metropolitae Cracoviensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Sophia Maciejowska-Czeska, Fundatrix Congregationis Virginum a Praesentatione Beatae Mariae Virginis, peculiariter educationi puellarum indigentium dedita, ac Margarita Lucia Szewczyk, Fundatrix Congregationis Filiarum Beatae Virginis Mariae Perdolentis, quae aegrotantium et seniorum assistentiae se dicavit, Beatae nomine in posterum appellentur, earumque festum, nempe Sophiae Maciejowska-Czeska die quinta decima Maii et Margaritae Luciae Szewczyk die quinta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Clara haec soror diligentem ostendit spiritalem progressum atque Christi eiusque Ecclesiae dilectionem. Dum illius conspicimus vitam, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Iunii, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status


PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 6, pp. 425-427.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana