Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI ERD
Ő

 

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali Erdő
Archiepiscopo Metropolitae Strigoniensi-Budapestinensi

Qui divinitus nuper munus Successoris Petri exercere coepimus, ad dilectos fideles caram terram Lituanam incolentes mentem Nostram vertimus, et potissimum ad illos qui in regione Samogitiae morantur. Illi enim grato animo sollemnique modo sextam celebrant centenariam memoriam baptismatis "ultimae terrae paganorum in Europa" sicut dicebatur - quod anno MCDXIII evenit. Novimus autem christianos Samogitiae saeculorum decursu, difficilibus etiam temporibus Reformationis et Sovieticae occupationis, pulcherrimum dedisse fidei testimonium necnon fidelitatis erga Petri Successores.

Diligens Episcopus Telsensis, Venerabilis Frater Ioannes Boruta, S.I., studiosam operam dat ut fideles pastorali eius curae crediti, divina dona praeterito tempore a patribus accepta considerantes, spiritalia adiumenta accipiant ad renovatam vitam sub Christi lumine hodie assidue sequendam. Quam ob rem ipse multa pastoralia incepta proponit, inter quae peculiaris ponderis videtur Congressus Eucharisticus qui proximo mense Augusto celebrabitur. Erit profecto tempus orationis, meditationis atque eucharisticae adorationis, quod, sicut valde speramus, unicuique credenti novum dabit vigorem ad praecepta divina cotidiana in vita altiore etiam modo servanda.

Iubilaei oblata occasione, Telsensis Episcopus humanissime Decessorem Nostrum Benedictum XVI rogavit ut quendam insignem Purpuratum designaret qui istis celebrationibus Summi Pontificis nomine praeesset atque verba spiritalis adhortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus Hungariae filius, munus Archiepiscopi Metropolitae Strigoniensis-Budapestinensis actuose exerces. Te igitur hisce Litteris, mentem illustris Decessoris Nostri sequentes, Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationes Congressus Eucharistici qui a die II ad diem IV proximi mensis Augusti Telsensi in urbe sollemni modo agetur ad commemorandam tum sextam centenariam anniversariam memoriam baptismatis Samogitiae tum erectionis dioecesis Samogitiensis, nunc Telsensis, anno MCDXVII constitutae. Omnes celebrationum participes invitabis ut precibus et vitae cotidianae exemplo renovatoque studio peculiarem dilectionem in Christum eiusque Evangelium demonstrent.

Cunctos ibi congregatos sacros Praesules, in primis Pastorem Telsensem, deinde publicas auctoritates, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur Tibique Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te caritatis et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Iunii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana