Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTULA DATA
DOMINICO S.R.E. CARDINALI DUKA

 

Venerabili Fratri Nostro
Dominico S.R.E. Cardinali Duka, O.P.
Archiepiscopo Metropolitae Pragensi

Sanctus Martinus Turonensis iure meritoque pater pauperum appellari potest, qui necdum regeneratus in Christo, agebat quendam bonis operibus baptismi candidatum, assistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, vestire nudos, nihil sibi ex militiae stipendiis praeter cotidianum victum reservare: iam tum Evangelii non surdus auditor de crastino non cogitabat (Sulpicius Severus, Vita S. Martini, 2,8). Cum ergo media hieme in porta Ambianensium civitatis pauperem nudum vidisset, eiusque miserendo parte sui chlamydis eum operuisset, ipse Iesus coram angelis eximiam caritatem eius laudavit (ibid., 3,1-4).

Sed hoc tantum modicum prooemium fuit diuturni fructuosissimi apostolici ministerii, quod multis in Europae regionibus indefessus hic miles Christi perfecit, admirabilem habensinteriorem vitam et conversationem cotidianam, animum caelo semper intentum, perseverantiam et temperamentum in abstinentia et ieiuniis, potentiam in vigiliis et orationibus (ibid., 26,2), in cuius ore semper inerat Christus, in corde pietas, pax et misericordia (cfr ibid., 27,2). Haud mirandum igitur est Deum huic Episcopo magnam praestitisse animi virtutem, qua constanter eiciebat daemonia et plurima operabatur miracula, multos populos ad catholicam fidem conducens.

Quapropter laeto sane animo recenter novimus in dioecesi Sabariensi - eadem scilicet in regione, ubi ipse Sanctus natus est - elapsis septemdecim saeculis ab eius ortu, sacros Pastores et populum christianum sollemniorem Eucharistiam in honorem sancti Martini die IX proximi mensis Iulii hoc Anno Misericordiae celebrare. Quod eventum valde favere potest, ad instar huius Sancti, caritati erga pauperes et indigentes augendae, catholicae fidei roborandae et novae evangelizationi in Europa incohandae.

Cupientes autem eidem Nos quoque tribuere decorem, simulque populi ipsius terrae probatam confirmare fidem, apostolico ardore ab eo quondam divulgatam, sine haesitatione accepimus petitionem, quam simul subsignaverunt Venerabilis Frater Noster Petrus S.R.E. Cardinalis Erdő, Archiepiscopus Metropolita Strigoniensis-Budapestinensis et Hungariae Primas, necnon Praeses Consilii Conferentiarum Episcopalium Europae, atque Venerabilis Frater Andreas Veres, tunc Episcopus Sabariensis et Praeses Conferentiae Episcoporum Hungariae, qui humane a Nobis poposcerunt ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus qui memoratae celebrationi digne praesideret et singularem huius Pastoris magnitudinem congrue extolleret. Ad te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui ipse pius et sollicitus gregis tui es Pastor atque actuositate pro universali Ecclesia singularem te confirmasti Romani Pontificis cooperatorem ideoque his Litteris te Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam legationem die IX proximi mensis Iulii explendam destinamus.

Liturgicis ergo celebrationibus sollemniter Nostro nomine Sabariae praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Populum hortaberis ad constantem erga sanctum Martinum devotionem, ut ipse a Domino plurimas imploret gratias uti rectam vitam, eximiam caritatem, omnium iniuriarum veniam et intrepidam Christo Domino fidelitatem. Sed Episcopos quoque ad eius zelum pastoralem imitandum invitabis, quoniam salus animarum suprema lex est.

Denique per validam intercessionem sancti Martini Turonensis Benedictionem Nostram Apostolicam tibi, Venerabilis Frater Noster, peramanter impertimus, dilectis Pastoribus et Christifidelibus dioecesis Sabariensis, civilibus auctoritatibus cunctisque faustam hanc celebritatem participantibus copiose communicandam, dum orationes poscimus pro Nostro summo ministerio fideliter exercendo.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Maii, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana