Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
FERDINANDO S.R.E. CARDINALI FILONI

 

Venerabili Fratri Nostro
Ferdinando S.R.E. Cardinali Filoni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

“Salvator noster, in cena novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium Eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo Sacrificium Crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae sponsae memoriale concrederet mortis et resurrectionis suae” (Sacrosanctum concilium 47). Adeamus ergo oportet Christum Deum, in Eucharistiae sacramento praesentem, viva fide adorandum ac mundo corde pie ex manibus sacerdotum accipiendum.

Laetanti quidem animo novimus sacros Taivaniae Praesules, simul cum fidelibus – quasi duos choros ducentes, Domino in Panis specie abscondito cantantes: «Omnes fontes mei in Te» (Ps 87,7) – mox IV Congressum Eucharisticum Nationalem esse celebraturos. Iuvenis autem catholica haec communitas, cuius dioeceses XX saeculo sunt institutae, non sine difficultatibus, fidem in Christum servare ac testari nititur.

Idcirco Venerabilis Frater Ioannes Hung Shan-chuan, S.V.D., Archiepiscopus Metropolita Taipehensis, Praeses Sinensis Regionalis Conferentiae Episcoporum, nomine Fratrum in Episcopatu omniumque Christifidelium, superiore anno humanissime Nos invitavit ad memoratum Congressum aliquo modo participandum. Cum autem Nos Ipsi haud illuc adire possumus, arbitramur iustum esse ut Patrem Purpuratum mittamus, qui Nostram digne gerat personam, quo illa pars Dominici gregis universali cum Ecclesia et beati Petri Successore unitatis vinculum magis persentiat Nostramque experiatur sollicitudinem et caritatem. Ad te ergo mentem Nostram vertimus, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione praees multosque iam per annos actuosum et fidelem te praebes Apostolicae Sedis ministrum in variis magni ponderis officiis et legationibus.

Quam ob rem fidenter te Nostrum Missum Extraordinarium constituimus ad conclusivam celebrationem IV Congressus Eucharistici Nationalis, die I proximi mensis Martii in urbe Kiayiensi in Taivania peragendam. Hac data occasione cum sacris Pastoribus omnibusque christianis fervidas reddes gratias – quod voce “Eucharistia” significatur – pro sublimi dono fidei et baptismatis quo Christi mortis, resurrectionis et vitae participes efficimur (cfr Rom 6,4; Col 2,12), atque, hac in terra peregrinantes, Ipso, eucharistico Pane, copiose enutrimur. Hortaberis etiam eos, qui ita in Ecclesia vitam divinam et prorsus ineffabilem filiorum Dei dignitatem susceperunt, ut proposito cordis permaneant in Domino (cfr Act 11,23) et Christi testes effecti fratribus subveniant animi corporisque in necessitatibus.

Quo demum hic eventus in spiritale totius populi bonum magis proficiat eiusque corroboret fidem, maturioresque simul edat caritatis fructus, legationem tuam Nostris comitabimur precibus. Salutationem quoque Nostram omnibus illic transmittendam curabis atque per intercessionem Beatae Mariae Virginis Reginae Apostolorum, sancti Paschalis Baylon ceterorumque Sanctorum qui erga Sanctissimum Sacramentum peculiarem devotionem coluerunt, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae pignus, Nostro nomine Congressus Eucharistici participantibus peramanter largiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Februarii, anno MMXIX, Pontificatus Nostri sexto.

 

Franciscus



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana