Index   Back Top Print

[ AR  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

Spiritus Domini

quibus canonis 230 § 1 Codicis Iuris Canonici normae
de aditu personarum feminini sexus ad institutum ministerium Lectoratus et Acolythatus mutantur

FRANCISCUS PP.

 

Spiritus Domini, perennis fons vitae et Ecclesiae missionis, Populi Dei participibus dona impertitur, quae sinunt ut pro sua quisque parte opem ferat ad Ecclesiam aedificandam annuntiandumque Evangelium. Haec charismata, ministeria appellata, quia publice ab Ecclesia agnoscuntur et instituuntur, stabiliter communitati praesto sunt eiusque missioni.

Quibusdam in casibus ministeriale hoc subsidium ex definito sacramento oritur, scilicet Ordine sacro. Alia munera, annorum decursu, in Ecclesia sunt instituta  atque per liturgicum ritum non sacramentalem singulis fidelibus demandata, vi peculiaris formae exercendi baptismalis sacerdotii, et in auxilium specifici ministerii Episcoporum, presbyterorum ac diaconorum.

Iuxta venerabilem traditionem, “ministeriorum laicorum” receptio, quae sanctus Paulus VI ordinavit per Litteras apostolicas motu proprio datas, cuius titulus Ministeria quaedam (die XVII mensis Augusti anno MCMLXXII), Ordinis Sacramento parando ac recipiendo anteferebatur, quamquam talia ministeria aliis idoneis fidelibus masculini sexus conferebantur.

Quaedam Synodi Episcoporum sessiones necessitatem attulerunt altius argumentum de doctrina perscrutandi, ita ut ipsa naturae responderent horum charismatum et temporum necessitatibus, cum aptum subsidium tribueretur evangelizandi officio, quod ad ecclesialem communitatem attinet.

His suffragationibus receptis, superioribus his annis ad evolutam doctrinam perventum est quae collustravit quomodo certa quaedam ministeria ab Ecclesia instituta ut fundamentum haberent communem condicionem baptizati et regalem sacerdotium in Baptismi Sacramento receptum; ipsa essentialiter seiunguntur a ministerio ordinato quod in Ordinis Sacramento recipitur. Etenim ex agendi quoque corroborata ratione in Ecclesia Latina confirmatur quemadmodum talia ministeria laicorum, quae in Baptismi sacramento nituntur, omnibus fidelibus committi possint, qui sint idonei, masculini vel feminini sexus, secundum quod iam implicite praevisum est in can. 230 § 2.

Quapropter, consilio audito competentium Dicasteriorum, censuimus can. 230 § 1 Codicis Iuris Canonici commutare. Itaque statuimus ut can. 230 § 1 Codicis Iuris Canonici in posterum ita scribatur:

“Laici, qui aetate dotibusque pollent Episcoporum conferentiae decreto statutis, per ritum liturgicum praescriptum ad ministeria lectoris et acolythi stabiliter assumi possunt; quae tamen ministeriorum collatio eisdem ius non confert ad sustentationem remunerationemve ab Ecclesia praestandam”.

Decernimus insuper ut reliquae normae immutentur, vim legis obtinentes, quae ad hunc canonem referuntur.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiari etiam mentione dignis, atque decernimus ut memoratae Litterae promulgentur per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano, eodem die vim obtinentes, et deinde in Actis Apostolicae Sedis commentario officiali edantur.

Datum Romae, Laterani, die X mensis Ianuarii, in Baptismate Domini, anno MMXXI, Pontificatus Nostri octavo.

FRANCISCUS PP.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana