Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PACENSIS IN BOLIVIA*
(COROICENSIS)

E PACENSI IN BOLIVIA ARCHIDIOECESI
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS,
NOVA CONDITUR PRAELATURA NULLIUS,
« COROICENSIS » APPELLANDA.
 
 

Ex quo die, Apostolicam hanc et Romanam Sedem Dei voluntate adepti, omnium simul universi orbis Ecclesiarum euram et sollicitudinem accepimus, summo studio contendimus ut, cuiusque dioecesis finibus congrue designatis novisque condititi circumscriptionibus, aptiores fiant christianae fidei augendae condiciones. Quoniam igitur venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, Archiepiscopus titulo Sidetanus, cum in Bolivia esset Apostolicus Nuntius, postulaverat ut, peramplo diviso territorio archidioecesis Pacensis in Bolivia, nova excitaretur praelatura nullius, Pius XII Pont. Max. Decessor Noster, post auditum venerabilem fratrem Abelem Isidorum Antezana et Roias, eiusdem Ecclesiae Archiepiscopum, bene quae peterentur censuerat facienda, admotisque precibus accedendum. Cum autem idem Summus Pontifex die nono mensis Octobris, hoc anno, aeternae vitae limina petierit antequam ad hoc Apostolicae sub plumbo Litterae mitterentur, Nos, qui in regimen totius Ecclesiae eidem successimus, ne irrita fierent quae statuisset, haec quae sequuntur decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Pacensi in Bolivia territorium separamus, quod civilibus provinciis vulgo appellatis Bautista Saavedra, Laracaya, Caupolicán et Nor Yungas continetur, exceptis territoriis ad provincias Nor Yungas, Caupolicán et Laracaya pertinentibus atque ad dexteram fiuminis, quod Rio Beni appellant, exstantibus, et curia, cui Coripata nomen, quae in civilem provinciam Nor Yungas patet; quibus territoriis novam efficimus praelaturam llullius, Coroicensem nuncupandam. Huius Ecclesiae Sedem Praelatique Ordinarii domicilium in urbe vulgo Coroico collocari volumus, cathedram vero in tempio poni S. Petri Apostoli, in eadem civitate exstante, quod ad aedis praelatieiae gradum evehimus. Sive autem Praelato, sive praelaturae omnia concedimus iura et privilegia, quae huiusmodi Praelatis atque Ecclesiis sunt propria; simulque Praelato obligationes imponimus et onera, quibus ceteri ad iuris normam astringuntur. Hanc praelaturam nullius suffraganeam volumus metropolitanae Ecclesiae Pacensi in Bolivia, eiusque sacrorum Antistitem Pacensi Archiepiscopo obnoxium. Cum autem magni momenti sit iuvenes ad sacerdotium vocatos apte conformare et educare, iubemus ut quam primum Praelatus Ordinarius elementarium saltem Seminarium, ad iuris communis leges et normas a S. Consilio de Seminariis et Studiorum Universitatibus traditas, excitare curet; ex quo electi iuvenes in Urbem mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis ac theologicis disciplinis instituantur. Quod ad clerum attinet decernimus ut simul ac praelatura Coroicensis condita erit, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur ascripti, in cuius territorio beneficium aut ecclesiasticum officium legitime retineant; ceteri autem clerici, in cuius territorio legitime degant. Mensam praelaticiam, quam dicunt, constituent Curiae emolumenta, fidelium oblatio- nes et congrua bonorum archidioecesis Pacensis pars, quae novae praelaturae continget ex divisione ad normam canonis 1500 C. I. C. facienda. Sive de praelaturae regimine sive de religiosarum rerum et temporalium administratione aliisque huiusmodi servanda iubemus, quae sacri canones praescribunt. Volumus praeterea ut omnia documenta et acta, quae eandem eiusque clericos et fideles atque bona temporalia respiciunt a Curia archidioecesis Pacensis ad Curiam transmittantur Coroicensem, in condendo tabulario diligenter asservanda. Quae per has Litteras decrevimus effici curabit qui hoc tempore Apostolicae Nuntiaturae praeest, cui scilicet omnes facultates et potestates tribuimus agendae rei necessarias et opportunas, quas poterit cuilibet viro delegare, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem rem ad effectum deducet, ei onus imponimus de acta re documenta exarandi atque sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem mittendi. Quodsi tempore exsecutionis alius Nostrae in Republica Boliviana Nuntiaturae praesit, hic iussa Nostra exsequi curabit. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die septimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesim o quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Albertus Serafini, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. XCIX, n. 48.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 403-405.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana