Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS MORESBY*
(MENDIENSIS)

 E VICARIATU APOSTOLICO
PORTUS MORESBY IN NOVA GUINEA
QUAEDAM DISTRAHUNTUR TERRITORIA,
QUIBUS NOVA EFFICITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA,
 « MENDIENSIS » APPELLANDA.
 

Eius successores, cui mandatum est a Christo Iesu, Dei Filio, ut gregem eorum paterna caritate pasceret, qui in eum creditori essent, hoc unum in oculis animoque habemus, ut videlicet vivax christianae veritatis lux cunctis populis luceat, atque pretiosa fidei margarita in omnium gentium communem veniat possessionem. Quam ob rem cum ab hac Apostolica Sede petitum sit ut, diviso apostolico vicariatu Portus Moresby, qui latius patet, nova conderetur apostolica praefectura, Nos, auditis venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus S. Congregationi Fidei Propagandae praepositis, id censentes ad christianum nomen proferendum valde conferre, admotis precibus aceedendum esse arbitramur. Quae cum ita sint, consensum eorum supplentes qui in hac re aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica potestate, ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. A vicariatu apostolico Portus Moresby id territorii separamus, quod ea nempe linea a cetero territorio dividitur, quae ab ostio fluminis Aleli per cacumina montium inter flumina Purari et Vailale fertur usque ad fines inter Papuasiam et Novam Guineam, ac deinde secundum hos fiues flumen Strickland attingit; quaeque recto procedit usque ad Iacum Campbell et postea eadem linea ad Bell Point pervenit, ad ostium fluminis Gama, ac denique per mare procedit usque ad ora fluminis Purari. Quam territorii partem in novae praefecturae formam redigimus, Mendiensem appellandam, ac Patribus ex Ordine Fratrum Minorum Capulatorum concredendam; quos hortamur ut nulli labori parcant ut, quos homines devius error devinxerit, christianae sapientiae splendor in salutem illuminet. Quae autem iura, honores, privilegia ad ceteras praefecturas eorumque Praesules pertinent, Mendiensi quoque circumscriptioni ac suo Praefecto damus; onera vero debita huic sacrorum Antistiti imponimus hoc munus de iure comitantia. Ceterum, ea quae per has Litteras praecipimus, venerabilis Frater Romulus Carboni, Archiepiscopus titulo Sidoniensis, et in Australia, Nova Zelandia atque Oceania Apostolicus Delegatus, exsequenda curabit, cui ad id omnem potestatem facimus, cuilibet viro delegandam, si visum fuerit, dummodo sacerdotio insigni. Cum autem omnia peregerit, idem acta exarabit et sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si eo tempore, alius eidem Apostolicae Delegationi praesit, huic eadem faciendi et onus et potestas erit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die tertio decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

 

+EUGENIUS Card. TISSERANT
Sacri Collegii Decanus
pro S. R. E. Cancellario

+PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Albertus Serafini, Prot. Apost.

Loco+Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. XCVIII, n. 91..

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 254-256.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana