Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHIHUAHUENSIS*

 IN METROPOLITANO TEMPLO
CHIHUAHUENSIS ECCLESIAE
CANONICORUM COLLEGIUM CONSTITUITUR.
 

Cum venerabilis Frater Archiepiscopus Chihuahuensis ab hac Apostolica Sede petierit ut in sua Ecclesia Canonicorum Collegium conderetur, cumque S. Congregatio Consistorialis, factis olim a Nobis facultatibus, post auditum venerabilem Fratrem Aloisium Raimondi, Archiepiscopum titulo Tarsensem inque Mexicana Ditione Apostolicum Delegatum, preces adhibitas accipiendas esse censuerit, Nos haec omnia rata habentes, de Nostra apostolica auctoritate ea quae sequuntur decernimus atque iubemus. In metropolitano tempio Chihuahuensi coetum Canonicorum constituimus, quod sex Canonicis constabit atque duobus Praebendatis, uti dicuntur. Canonicorum autem unus dignitate Archidiaconi decorabitur, alter ad officium Theologi designabitur, tertius ad manus populi peccata expiandi, seu Poenitentiarii, quartus denique Administratorem aget. Ad habitum choralem quod attinet, item ad insigniti tum Archidiaconi tum Canonicorum, pro consuetudine Collegiorum Canonicorum in Ditione Mexicana, statuimus ut pro habitu chorali subcollari violaceo uti possint, veste nigri coloris cum orae textibus, orbiculis et ocellis violaceis, fascia serica violacea, cum liciniis item sericis atque violaceis; rocheto cum flexu in manicis rubini coloris, opere reticulato cooperto; bireto nigro cum flocculo violaceo, et mozeta lanea, absque caputio, rubini coloris cum interiore refiexu rubro; ut extra chorum, intra fines dumtaxat propriae archidioecesis, habitum quem Pianum vocant, nempe subcollari violaceo, veste nigra cum orae textibus, orbiculis et ocellis violaceis, caligis violaceis, zona serica violacea et peramplo pallio talari nigro uti valeant. Dignitatis assignatio penes Apostolicam Sedem erit; ceterorum vero beneficiorum ad iuris praescripta fiat. Cum autem archidioecesis Chihuahuensis Sacerdotum inopia laboret, censemus ut sive Dignitas sive Canonicatus, sive Mansionariatus, qui dicuntur, iis quoque Sacerdotibus conferri possint qui alio beneficio fruantur, etiamsi cum animorum curatione coniuncto. Ad sacra communiter facienda quod attinet, iubemus ut saltem his diebus fiant: Nativitatis et Resurrectionis D. N. I. C.; in festo Corporis Christi, S. Cordis Iesu, Assumptionis B. M. V., S. Crucis, cui templum metropolitanum sacrum est. De Collegii dote eiusque administratione et distributione inter Canonicos et Beneficiarios, id decernimus quod Constitutiones a sacro Praesule scribendae statuent. Ad officia vero quod pertinet, munera, iura, privilegia Canonicorum hisque similia, leges iuris communis omnìno serventur. Monemus postremo Consultores dioecesanos, coetu Canonicorum constituto, ipso facto a suo munere cessaturos. Ceterum ea quae mandavimus venerabilis Frater Aloisius Raimondi, quem nominavimus, exsequi curabit, factis ad id potestatibus, quas delegare poterit cuilibet, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Re vero peracta, idem documenta exarari studebit, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si fiat ut tempore exsecutionis harum Litterarum alius Delegationi eidem praesit, hic ea quae iussimus faciet. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrompere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae bisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die octavo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Albertus Serafini, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. XCIX, n. 48.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 454-455.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana