Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

OTURKPOËNSIS

OTURKPOËNSIS PRAEFECTURA APOSTOLICA
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR,
NONIINE ATQUE FINIBUS SERVATIS

 

Sacrosancta Divini Magistri verba: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae » (1) non modo Nos impellunt ut fecunda religionis semina in omnes gentes et nationes spargamus, verum etiam ut singulas Ecclesias ita constituamus et disponamus ut cum facilior fiat usus christianae virtutis credentibus, tum suscipiendae veritatis iis, quos nondum splendida fidei nostrae lux collustraverit, facultas. Quam ob rem, cum dilectus Filius Vedastus Mojaisky Perrelli, Apostolicus in Africa Orientali et Occidentali Britannica Delegatus, proposuerit ut praefectura apostolica Oturkpoënsis, in territorio Nigeriae sita, in ordinem dioecesium redigeretur, Nos, id censentes valde christiano nomini propagando profuturum, post rem bene reputatam, atque venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandae praepositos sententiam rogatos, huiusmodi expostulationibus concedendum esse arbitramur. De Nostra igitur apostolica auctoritate ea quae sequuntur decernimus et iubemus. Apostolicam praefecturam Oturkponsem in formam dioecesis redigimus, eodem nomine iisdemque limitibus; quam ad Nostrum et apostolicae Sedis nutum Sodalibus Congregationis Sancti Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae concredimus, ea spe ut, qui adhuc bene de Ecclesia sancta meriti sunt, etiam in posterum pro animorum salute dura certamina ineant. Nova dioecesis metropolitanae Ecclesiae Onitshaënsi subiecta, tamquam suffraganea erit, omnibusque iuribus fruetur oneraque habebit quae sunt talium circumscriptionum ecclesiasticarum propria. Curet Episcopus cui credetur administranda ut Seminarium saltem elementarium struat, pueris excipiendis ad sacerdotum munus a Spiritu Sancto vocatis, item Canonicorum Collegium condat; quod si in praesens impossibile evadat, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo consilio et opera assint, a suo munere tamen cessaturi, cum Collegium creatum fuerit. Mensam episcopalem efficient populi collationes; curiae proventus; bona, si qua sunt, quae ad praefecturam apostolicam pertinebant; pecunia quam solet S. Congregatio de Propaganda Fide mittere. Sedes Ecclesiae et Episcopi domicilium urbs Oturkpo erit, cathedram vero sacer Praesul collocabit in templo quod est in ea civitate princeps. Ceterum volumus ut haec Nostra decreta exsequenda curet dilectus Filius in Africa Orientali et Occidentali Britannica Delegatus, vel quem ipse designaverit, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum, factis ad id potestatibus necessariis. Idem vero, re acta, documenta exarari faciet, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si alius eo tempore Delegationi eidem praesit, huic mandatum damus eadem peragendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi inbemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecelesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die altero mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
 S. C. de Prop. Fide Praefectus  

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Framiscus H. Ferretti, Prot. Apost.
Albertus Serafini, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 42.

 


(1) Mr. 16, 15.

*  A.A.S., vol. LI (1959), n.12, pp. 624-625.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana