Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAECIPUO

BEATA MARIA V., VULGO « MADONNA DI CARAVAGGIO »,
PRAECIPUA PATRONA CAELESTIS
DIOECESIS CAXIENSIS RENUNTIATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praecipuo cum pietatis ardore Christifideles dioecesis Caxiensis, quemadmodnm ad Nos allatum est, excolunt Beatam Mariam Virginem, quae a « Caravaggio » appellatur; quem cultum Itali, qui primum eam in regionem transmigrarunt, importavere. Est autem tantae religionis sedes praecipua sacrarium, Almae Deiparae eodem nomine insignitae dicatum, quo oppidum vulgo « Farroupilha » appellatum non modice inclaruit. Eo enim Christifideles, more peregrinantium, pietatis causa, catervatim accedunt non solum ex ea regione sed e dissitis etiam plagis. Quibus rebus inductus, Venerabilis Frater Benedictus Zorzi, Caxiensis Episcopus, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, titulo illo ornatam, iurisdictionis suae praecipuam apud Deum Patronam renuntiaremus. Quibus precibus, ad quas Venerabilis Fratris Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi, Apostolici in Brasilia Nuntii, accessit suffragatio, libenti animo statuimus obsecundare ; ac fore confidimus, ut, Dei Genetrice tuente ac deprecante, res catholica ea in regione magis magisque vigescat. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, vulgo « Madonna di Caravaggio » nuncupatam, praecipuam apud Deum caelestem Patronam dioecesis Caxiensis facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iulii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana