Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« QUASI ARX »*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE
MINORIS ECCLESIA
CATHEDRALIS SHERBROOKENSIS DECORATUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Quasi arx et praesidium religionis catholicae eminet princeps templum Sherbrookense in Canadiae finibus, scilicet quod eo in loco est positum, ubi Ecclesia, Dei aspirante nomine sacrisque Antistitibus et administris annitentibus, velati granum sinapis permagnis aucta est incrementis. Haec aedes, Sancto Michaëli Archangelo dicata, ad quam excitandam Episcopi, clerici, populus fidelis operam et studium contulere egregium, quaeque non ita pridem perfecta est, et molis amplitudine commendatur et structurae genere, quod Gothicum appellatur recentioris artis ratione conformatum; cui non paulum addunt pulchritudinis lapis granites, ex quo constat, et marmora operagne musiva, quibus ornatur. Est autem maximum eins decus studium pietatis, qua sacerdotes et christifideles tenentur. Itaque Venerabilis Frater Georgius Cabana, Archiepiscopus Sherbrookensis, preces Nobis adhibuit, ut hoc. templum, victricis religionis monumentum insigne, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Haec vota libenti animo implentes, quibus Venerabilis Fratris Ioannis Panico, Archiepiscopi titulo Iustinianensis, Apostolici olim in Canadia Delegati, ampia accesserat commendatio, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam cathedralem Sherbrookensem, Deo in honorem Sancti Michaélis Archangeli consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis eodem titulo ornatis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad gnos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Iulii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 902-903.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana