Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

HAUD RARO

SANCTUS VENERIUS, CONFESSOR,
CAELESTIS PATRONUS ELIGITUR TOTIUS LUNENSIS
SEU SPEDIENSIS SINUS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Haud raro accidit ut regiones et loca cum cultu cuiusdam Caelicolae atque historia adeo coniungantur, ut ab eo ipso et fidem ducant et momen. Sic enim ad sinum nunc Spediensem, Lunensem antea, quod attinet, nec non ad Palmariam ac Tyrum maiorem et minorem seu Tyrellum insulas, in conspectu illius positas, non solum Christiana Fides, sed et mores civilisque cultus a Sancto Venerio, Confessore, cetera denique omnia repetemda sunt. In insula praesertim Tyro, tunc deserta ac silvestri, ubi, qua Eremita paenitentia miraculisque clarus, ipse, uti fertur, saeculo VII, sancto quievit fine, illius cultus per saecula floruit ac supra eiusdem sepulcrum ecclesia et coenobium monachorum Sancti Benedicti, saeculo XI, excitata sunt, unde per finitimam regionem irradians sanctitatis vitaeque spiritualis lux per saecula est diffusa. Deinde, saeculo XV, monachi Congregationis Sanctae Mariae Montis Oliveti, Ordinis Sancti Benedicti, in locum prioris religiosae familiae suffecti, ad maximum litterarum et prosperitatis lumen memoratam in Tyro insula Abbatiam et alias eidem subiectas, Sancti Venerii numquam intermisso cultu, feliciter extnlerunt. Novissime denique, post monasteria a civili potestate sublata, delectorum virorum Consilium in urbe Spedia est constitutum, cui nomen a Pro Insula Tyro » inditum cuiusque est pervetustum monasterium funditus reficere atque Sancti Venerii cultura, sacris exuviis (prout est in votis) a Regio Lepidi ad ipsam Insulam translatis, quotannis, potissimum die xIII mensis Septembris, eiusdem Caelitis festo, provide, sollemniterque restituere. Ad fovendam autem augendamque in memoratum Eremitam fidelium religionem, Venerabilis Frater Iosephus Stella, Lunensis vel Spediensis, Sarzanensis et Brugnatensis Episcopus, impensis Nos adiit precibus ut, quem laudavimus, Sanctus Venerius totius Lunensis seu Spediensis sinus Caelestis Patronus per Nos renuntiaretur. Nos vero, congruens tantae pietati praemium tribuere volentes, huiusmodi precibus perlibenter annuendum censuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Venerium, Confessorem, totius Lunensis seu Spediensis sinus praecipuum apud Deum Patronum, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis locorum Patronis rite competentibus, confirmamus, seu constituimus ac renuntiamus. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter extare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, inunc et in posterum, pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Octobris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana