Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

AGRI CULTURAM

SANCTUS ISIDORUS AGRICOLA
CAELESTIS PATRONUS OMNIUM HISPANIAE NATIONIS
 AGRICOLARUM SEU RURICOLARUM CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Agri culturam ecclesiastici auctores atque profani, etiam christianae religionis expertes, summis laudibus efferre consueverunt; de ea enim Sanctus Augustinus, doctor sapientissimus, asseverare non dubitavit « omnium artium est innocentissima » (De Haeres. ad Quodvultdeum 46; P.L. 42, 37), et apud veterem scriptorem praestantissirnum est: « Vita haec rustica, quam tu agrestem vocas, parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est » (Cic., Pro Rosc. 75). Haec autem ars, tot cum virtutibus coniuncta, hisce temporibus, quibus pravarum doctrinarum placita disseminantur multique ad materiam referunt omnia, ex hac parte in discrimine versatur non modico. Oportet igitur, ut ruricolae, dum opus suum faciunt et fructus metunt, quorum possessio est maxime naturalis et iusta, simul ad religionis pietatisque rationes vitam componant. Quod ut feliciter ad effectum deducatur, expedit eos praesidio obtegi superno. Haec reputans cum animo ac vota significans agricolarum coetus, Dilectus Filius Noster Benricus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Pla et Deniel, Archiepiscopus Toletanus, Nos rogavit, ut Sanctum Isidorum omnium Hispaniae ruricolarum caelestem renuntiaremus Patronum. Hic enim Caeles, vir humilis et simplex, iis, qui terram colunt, in exemplum praeluxit, quippe qui, cum ruri opus diligentissime faceret, simul Deo supplicaret et oboedientia excelleret caritatisque officiis. Nos autem, qui et Ipsi prognati sumus e gente huic arti dedita, qua « nihil est ... melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine, nihil libero dignius » (Cic., Off. I, 42), precibus huiusmodi libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Isidorum Agricolam omnium Hispaniae Nationis agricolarum seu ruricolarum caelestem apud Deum Patronum confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum seu ordinum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ae definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Decembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana