Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD AUGUSTINUM SÉPINSKI,
ORDINIS FRATRUM MINORUM
MINISTRUM GENERALEM,
QUARTO EXEUNTE SAECULO,
EX QUO SODALIUM EIUSDEM ORDINIS
SEDES IN HIEROSOLYMITANA URBE
STABILITER EST CONSTITUTA

  SACRA PALESTINAE*

 

Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Sacra Palaestinae Loca, religionis incunabula nostrae, Catholica Ecclesia omni tempore singolari sollicitudine incensoque pietatis studio prosegui consuevit. Ac semper commoto penitus animo christifideles ad monumenta illa spectarunt, quae natali, vita atque obitu Divini Redemptoris consecrata, « quasi quaedam victoriarum Domini sunt erecta vexilla » (1). Quamobrem haud interitura sodalium tuorum laus est, dilecte fili, qui, suscepta eorum Locorum tutela, omni ope contenderunt, ut commune illud praestantissimumque christianorum patrimonium sartum tectum servaretur.

Has autem glorias, aureis litteris in Ecclesiae fastos relatas, vobis hoc anno eventus in memoriam reducit sane faustissimus: scilicet quartum expletum saeculum, ex quo Fratrum Minorum sedes apud S. Salvatoris coenobium in Hierosolymitana urbe stabiliter constituta est. Quod profecto solacium aliquod visum est Franciscalibus sodalibus tunc oblatum, qui quidem octo ante annos a sacro Coenaculo non sine summo animi moerore avulsi fuerant ; ac meritissimo affecit praemio eorundem invictam constantiam, qua nec parcentes omne genus laboribus, nec periculis territi strenue omnino in sibi demandato munere perstiterunt.

Longum est omnia persegui beneficia, quae ex nova illa sede per saeculorum decursum profecta sunt, et quorum vis non in Palaestinam tantum, sed in alias etiam proximi Orientis regiones veluti abundantissimus amnis infiuxit. Ea dicimus apostolatus atque caritatis opera et incepta bene multa, quae illic passim condita sunt, et quibus hodie latior in dies patet Ecclesiae campus ad virtutem ministerii sui salutariter explicandam. Ac probe novimus quantopere sodalium tuorum vigilantiae sit tribuendum, si fidelibus ad Sacra Loca pie peregrinantibus liceat adhuc sacrosancta Domini nostri vestigia venerabundo animo incensoque deosculari amore.

Opportunum ducimus, dilecte fili, haec omnia a vobis digne commemorari, sive ut debitae Omnipotenti Deo grates persolvantur, sive ut acres admoveat imitandi stimulos avita rerum gestarum gloria publice revocata. Exemplis maiorum vestrorum excitati, qui quidem interdum pro nobilissima hac causa vitam ipsam cum sanguine profuderunt, sodales tui secum perpendant quam grande sit huiusmodi opus, et quanta rei christianae emolumenta sint exinde optimo iure speranda.

Aliud autem est quod omnino praestat hac data occasione in sua luce ponere. Siquidem, dum Ordinis tui promerita recensemus, grata simul animo obversatur Nostro fidelium ex orbe universo pietas, qui Sacrorum Locorum causam iuvare omnibus viribus conati sunt et conantur. Vehementer cupimus, dilecte fili, ut pia eiusmodi liberalitatis studia, nedum remittant, alacrius usque foveantur et promoveantur. Quamobrem adsiduas Decessorum Nostrorum de hac re sollicitudines iterantes, hanc opportunitatem libenter arripimus, ut normas confirmemus a Summis Pontificibus fel. rec. Leone XIII ac Benedicto XV datas, quibus decernitur, ut cc in cuiuscumque dioecesis parochiali ecclesia, una saltem singulis annis vice, nempe feria sexta maioris hebdomadae, vel alio ad uniuscuiusque Ordinarii lubitum similiter tantum quotannis eligendo die, fidelium cantati Sanctorum Locorum necessitates proponantur » (2).

Id autem eo instantius facimus, quod ob temporum adiuncta ingravescentes in dies necessitates, ut omnes norunt, effusiores caritatis spiritus omnino requirunt. Absit, ut quae plurima sunt in illis regionibus instituta et incepta rei catholicae provehendae, eadem, defervescente christiani populi largitate, minus valeant praestare operam suam, quae anteactis temporibus tam bene de Ecclesia merita est.

Interea Omnipotentem Deum enixe rogamus, ut vobis propitius adsit, idque det benignus, ut per vos Sacrorum Locorum causa feliciora in dies incrementa suscipiat. Quod quidem fiagrantibus praestolamur votis, ut grati animi testimonium regioni illi exhibeatur, quae Incarnati Verbi patria fuit, et ex qua profecta Evangelii praedicatio, toto terrarum orbe personuit. Votorum autem sit auspex Apostolica Benedictio, quam tibi, dilecte fili, universaeque religiosae familiae tuae uberrimam in Domino impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XVII mensis Aprilis, in festo Resurrectionis D. N. I. C., anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 6, pp. 388-390.

(1) S. Hieronymus, Ep. 46.

(2) A. A. S. vol. X, 1918, p. 439.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana