Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IOSEPHUM TIT. S. MARIAE NOVAE
PRESB. CARDINALEM WENDEL,
ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM,
OB EUCHARISTICUM EX OMNIBUS NATIONIBUS
CONVENTUM MONACHII CELEBRATUM

GRATULATIONIS*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Gratulationis et laudis verba tibi ex animo proferre cupientes, ob praeclarum sedulitatis testimonium, quod in XXXVII Eucharistico ex omnibus Nationibus Conventu instruendo, eodemque in Urbem Monachium, tuae pastoralis dignitatis sedem, magnificentissima liberalitate excipiendo, edidisti, hasce litteras ad te mittimus, postquam anteactorum dierum labores peregrinorumque frequentia iam remiserunt.

Laetitiam Nostram tibi, ac tuis operae sociis, cunctisque istius archidioecesis sacerdotibus et Christi fidelibus significare properamus : non modo ob faustum eiusdem Congressionis successum, ad quem parandum in primis communia studia atque consilia incubuerunt vestra, sed potissimum ob insigne caritatis concordiaeque exemplum, quo avitam fidem publice ostendere certavistis.

lit probe noscis, Eucharistici Conventus ritibus, etsi corpore absentes, praesentissimi tamen animo interfuimus. Cotidie enim preces Nostras ad Christum Iesum pro felici eius eventu flagrantissime fudimus; persaepe, ac quotquot ad Nos fidelium turbae adventarunt, eorum animos ad Monacensia sollemnia ereximus; quae nuntia ad Nos singulis Conventus diebus pervenerunt, ac praesertim quae tu diligentissime perferenda curasti, ea attente simul audivimus simul perlegimus, ac res istic actas e Legato Nostro Gustavo Cardinali Testa haud ita pridem studiose percontati sumus. At praesertim — omnium recordationum piane suavissima! — summa cum animi commotione a. d. VII Id. Aug. per televisificum instrumentum « ab initio ad finem », ut iam alias scripsimus, caeremonias aspectavimus, quae postremo Conventus die istic habitae sunt: atque in mente Nostra penitus defixa manebit religiosae multitudinis pietas ac reverenda, quae orationi Nostrae pronas praebuit aures, ac postea Sacro pontificali ritu facto interfuit, ad Eucharisticum panem sumendum diu accedere non intermisit, suosque cantus unanima voce fudit.

Haec omnia ut prospere cederent, sollicita diligentia tua sapienter providit. De qua re tibi — simulque omnibus, qui consilio et navitate tibi auxiliatricem navarunt operam — maximas agimus gratias, teque rogamus ut civili quoque auctoritati animi Nostri sensus, oblectamenti plenos, Noster factus interpres, expromas atque ostendas.

Nos laetam concipimus spem, ut ex ista populorum congressione, quae quasi orbis Statio in tua urbe facta est, optatissima proficiscantur mutuae caritatis coniunctionisque emolumenta, cunctisque gentibus, pretiosissimo Dei Sanguine redemptis, serena diuturnaque illuceat pax, pro quarum vita ipse Christus suave ac salutiferum se praebet alimentum.

Ac praeterea vota facimus, ut pietatis religionisque fructus, quos archidioecesis tua, omnium sane prima, ex Eucharistico percepit Conventu, et integri in posterum perseverent et abundantiores Dei gratia cotidie fiant.

Quae paterna omina peramanter Apostolica Benedictione confirmamus, quam tibi, simulque Episcopo Auxiliari tuo, vestrorum laborum sociis sive ex utroque clero sive e laicorum ordine, universaeque pariter archidioecesi tuae ultro impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Augusti, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 12, pp. 813-814.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana