Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD OTMARUM DEGRIJSE,
 CONGREGATIONIS IMMACULATI CORDIS MARIAE
 MODERATOREM GENERALEM,
PRIMO SAECULO VOLVENTE EX QUO
EADEM CONGREGATIO CONDITA EST

GRATIARUM ACTIO*

 

Gratiarum actio, caritatis canticum novum, exsultationis et laetitiae cum piae mentis obsequio rite persolvenda sunt Deo a te, dilecte fili, et a sodalibus tuis, cum mox istic centum impleti celebrabuntur anni, postquam Congregatio vestra ab Immaculato Corde Mariae condita est.

His libenter laudes et vota Nostra interserimus, cum religiosam familiam, cui praees, iure merito prosequamur existimatione optima et praecipua benevolentia, quam quidem nunc aperto testimonio declarare avemus et cupimus.

Insuetam sane admirationem inicit praeteritarum rerum decursum spectantibus incrementum, quod Theophili Verbist, legiferi patris vestri, inceptio suscepit.

Ab ipso enim iactum semen in proceram fructibusque onustam arborem se fudit, quae salutis ferax multas dissitasque gentes inumbravit vel inumbrat : namque Sinae, Congus, Philippinae Insulae, Foederatae Americae Civitates, Indonesia, Haitia, Dominiciana Respublica, Iaponia, Guatemalia, Insula Formosa, Hong Kong, Malaja, hae praesertim regiones et urbes fruitae sunt veritatis luce, caelestis gratiae thesauris, sacro ministerio Evangelii praeconum, qui numero et virtute spectabiles, divites fidei, spe alacres quemadmodum et alii missionales istinc profecti sunt. Laus tot viris, fortitudine et generosa indole praeditis, qui ut evangelicae albescerent messes consudarunt: « quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem, adnuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: regnabit Deus tuus » (1). Haud defuerunt profecto in iis, qui pro praeclara a se suscepta causa dura passi sunt: « Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres » (2): quin etiam nonnulli effuso cruore terrestrem vitam glorioso fine sacrarunt.

Quae aspera discrimina rerum non minuunt, sed potius, meritorum auctu et exemplorum nitore, augent et solidant vestrum magnanimae virtutis robur, cum ad audenda et exspectanda maiora vires exstimulent. In evangelico agro sudor et sanguis fortium magni aestimandus ros est, qui glaebas fecundat, feliciorum eventuum haud fallacis spei pignus est praesentissimum.

Dum haec praesaga prospicimus mente, ac praesertim dum flagrantia vota facimus, ut ad Sinarum evangelicum agrum vestris laboribus exercitum, a quo tristes vos depulerunt eventus, revertamini, ubi ad Christi regnum amplificandum a vobis tantum operis et studii positum est, cuncta prospera, felicia, salutaria ab omnium bonorum Largitore, religioso Instituto ab Immaculato Corde Mariae invocamus, ut eius ope magis magisque sermo Dei currat et clarificetur (3). Tibi autem, dilecte fili et missionalibus sodalibus tuis, enixum admoventes hortatum, ut materno praedulci nomine honestati, id, quo appellamini, verius et plenius cotidie sitis, quodam modo Cor Mariae, cor Ecclesiae intra pectoris claustra gerentes, christianae subolis diligentissimum, de incrementis commissae vobis praecelsae operae in exemplum sollicitum, Apostolicam Benedictionem vobis, iis qui laude digna molimina vestra utcumque fovent, et universis iis, qui saecularibus sollemnibu's ortus vestri recolendi causa agendis intererunt, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Martii anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 7, pp. 385-386.

(1) Is. 52, 7.

(2) Hebr. 11, 36.

(3) Cfr. 2 Thess. 3, 1.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana