Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IACOBUM ALOISIUM
CARDINALEM COPELLO,
SANCTAE ROMANAE ECELESIAE CANCELLARIUM,
SEXAGESIMUM AB INITO SACERDOTIO
ANNUM IMPLENTEM

SEXAGESIMAM ANNIVERSARIAM*

  

Sexagesimam anniversariam memoriam felicissimi diei, quo auctus es sacerdotio, caritatis obsecundantes affectui, votis ominibusque, quae imo e pectore promimus, te libenter exornamus. Cum dulce tibi est recolere labores, quos diuturnum hoc per temporis spatium in sacro ministerio perfungendo, praesertim Bonaërensis archidioecesis Antistes, pietate ac diligentia praeditus peregisti, tum maxime aequum est Deo, omnium bonorum datori, persolvere grates, qui adiutor tibi fortis et largitor donorum fuit munificus.

Multum optantes, ut Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellarius et in Romana Curia magni faciendam impendens operam, novis meritis affluas, atque, caelesti munimine tectus, actuosa et vegeta senectute fruaris, praesentissima a Christo Iesu auxilia tibi, Dilecte Fili Noster, precibus poscimus, atque, horum pignus, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, quam ad eos pertinere volumus, qui, festiva corona, sacro anniversario tuo intererunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Septembris anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana