Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

APPROPINQUANTE CONCILIO

NORMAE STATUUNTUR
CONCILII OECUMENICI VATICANI SECUNDI
CELEBRANDI

 

Appropinquante Concilio Oecumenico Vaticano II, magna cum animi Nostri laetitia iam nunc cogitatione complectimur proximum huiusmodi ac prorsus admirandum spectaculum, ingentem nempe sacrorum Antistitum numerum, qui undique gentium in hanc almam Urbem confluent, ut prope Apostolorum Principis sepulcrum una Nobiscum graviora Ecclesiae negotia pertractent. Ac maximas Deo gratias persolvimus, non solum quod Nobis tanti aggrediendi .operis consilium benigne indidit, verum etiam quod laboribus Concilio praeviis praesentissima semper affuit ope sua. Idque fid.uciam Nostram apprime confirmat, neque in posterum in perficiendo opere eam defuturam esse largam supernorum praesidiorum copiam, quae in inchoando abunde affluxit.

Fructus sane uberrimos ex amplissimo hoc Consessu exspectat Catholica Ecclesia, quae, cum Iesu Christi sanctissima sponsa sit cunctarumque gentium mater et magistra, id summopere exoptat, ut universis filiis suis, iis non exceptis qui extra ipsius saepta versantur, veritatis lumen afferat eosque caritatis ardore magis magisque inflammet; quae quidem veritatis caritatisque superna bona ad unitatem et pacem assequendas conservandasque potissimum valent. Quae autem celebrandum Concilium Oecumenicum sibi proponit, ea ad mandatum illud explendum pertinent, a Christo Domino Apostolis concreditum, quod late resonat in universo orbe ad extrema usque tempora: Euntes ... docete omnes gentes, baptizantes eos ... docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. 28, 19). Tria profecto munera spectant ad Episcopos, Apostolorum successores, scilicet docendi, sanctificandi et regendi, ad quae rite exsequenda, Christus Iesus se ipsis affuturum usque ad saeculorum consummationem benigne promisit.

Instituendi vero homines sunt de iis quae ad rectam fidem et ad castos mores attinent; atque magis magisque recolere oportet, quae sit intima Ecclesiae natura, quaenam eius munera et fines. Etenim, quo magis radians Ecclesiae matris vultus innotescit, eo impensiore amore homines illam diligunt, procliviore animo ipsius salutis instrumenta adhibent ac disciplinam observant. Huc accedit quod nova doctrinarum artiumque incrementa humani generis imperium in rerum naturam latissime adauxerunt. Cum autem in iis reluceat aliquod divinae Sapientiae lumen quae candor est ... lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius (Sap. 7, 26), optandum profecto est, ut exinde homines incitamenta sumant ad mores acriore studio excolendos et ad illam pertingendam intimam vitae perfectionem, ad quam suapte natura animus impellitur.

Res est quidem ante omnium oculos posita, celebrandum Oecumenicum Concilium, et numero et varietate illorum, qui eius coetibus interfuturi sunt, sine dubio ceteris, quae in Ecclesia habita sunt, praestiturum esse. Quod videlicet si solacii causa profecto est, nihilominus etiam nonnihil curae et sollicitudinis animo ingerii, cum revera arduum admodum videatur, tam amplissima consiliorum mole sapienter uti, tot oratorum voces persegui, omnium vota et optata mature expendere, et quae rata fuerint, ad effectum deducere. Illud tamen addit animum, quod Concilii Patres, etsi natione, stirpe et lingua diversi, omnes tamen Fratres Nostri in Christo sunt, atque omnes uno eodemque Spiritu aguntur (Cfr. I Cor. 12, 11), ita ut secundum Iesu Christi verba lux mundi verissime exstent, fructusque afferre valeant in omni bonitate et iustitia et veritate (Eph. 5, 8-9).

Ut huiusmodi fructus amplissimi sint, id profecto in primis praestabit Omnipotens Deus, omnium nostrum precibus exoratus per Christum Iesum, unum Dei hominumque Mediatorem, et per Beatissimam Virginem Mariam sanctumque eius sponsum Iosephum, quorum patrocinio praesertim Concilium concreditum voluimus; praestabit praeterea sedula atque consociata omnium opera, qui Concilio intererunt, dummodo concors sit aptoque ordine procedat. Quam ad rem, opportunum duximus normas condendas curare, quae, ratione habita peculiarium huius Concilii indolis atque adiunctorum, id conferant, ut in maximo huiusmodi Consessu labores suscipiendi rette dirigantur et expediantur, atque adeo omnia honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. 14, 40).

Quapropter, re mature perpensa, motu proprio atque Apostolica Nostra auctoritate, normas quae sequuntur decernimus ac promulgamus, easque ab omnibus ad amussim servari praecipimus in Concilio Oecumenico Vaticano secundo.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis. statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VI mensis Augusti, in festo Transfigurationis D. N. I. C., anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

 

IOANNES PP. XXIII


ORDO
CONCILII OECUMENICI VATICANI II
CELEBRANDI

PARS PRIMA
Personae in Concilio partem habentes

 

Art. 1
(Concilii participes)

§ 1. Concilium Oecumenicum constituunt cum Summo Pontifice Episcopi et alii a Summo Pontifice ad Concilium vocati; qui omnes Patres Conciliares appellantur.

§ 2. Si quis ad Concilium vocatus ad normam C. I. C. can 223 § 1; C. I. O. De personis can. 168 § 1, iusto impedimento detentus, Concilio interesse nequeat, mittat procuratorem, qui se gerat ad normam C. I. C. can. 224 §§ 1-2; C. I. O. De personis can. 169 §§ 1-2.

§ 3. Patribus operam praestant theologi, canonistae, aliique experti; eisdemque Patribus ministrant Secretarius generalis, Subsecretarii, Magistri caeremoniarum, assignatores locorum, notarii, promotores, scrutatores, scribae, lectores, interpretes, translatores, tachigraphi, technici.

 

CAPUT I

DE SESSIONIBUS PUBLICIS

Art. 2
(Sessionum publicarum munus)

In Sessionibus publicis, coram Summo Pontifice Patres vota proferunt de Decretorum vel Canonum formulis, in Congregationibus generalibus digestis, ut Summus Pontifex, si censeat, sententiam suam dicat eamque promulgari iubeat.

 

CAPUT II

DE CONGREGATIONIBUS GENERALIBUS

Art. 3
(Congregationum generalium munus)

In Congregationibus generalibus, quae Sessionibus publicis praemittuntur, Patres, praehabita disceptatione, Decretorum vel Canonum formulas statuunt.

 

Art. 4
(Congregationum generalium Praesidentia)

§ 1. Singulis Congregationibus generalibus unus ex decem S. R. E. Cardinalibus, a Summo Pontifice delectis, praeest nomine et auctoritate ipsius Summi Pontificis.

§ 2. Decem Cardinales, a Summo Pontifice delecti, constituunt Consilium Praesidentiae, cuius est, ex Summi Pontificis auctoritate, Patrum disputationes atque universam Concilii disciplinam moderari.

 

CAPUT III

DE COMMISSIONIBUS CONCILIARIBUS

Art. 5
(Commissionum munus)

Commissiones conciliares operam navant Decretorum vel Canonum schematibus expendendis atque emendandis iuxta suffragia a Patribus in Congregationibus generalibus expressa.

 

Art. 6
(Commissionum constitutio)

§ 1. Unicuique Commissioni praeest unus ex S. R. E. Cardinalibus, a Summo Pontifice nominatus.

§ 2. Quaelibet Commissio, praeter Praesidem, viginti quattuor Membra complectitur, quorum duae partes a Patribus, tertia vero a Summo Pontifice, ex Concilii Patribus eliguntur.

§ 3. Singuli Patres nonnisi uni Commissioni, uti Membra, adscribi possunt ; cuiusvis vero Commissionis Praeses, si opportunum censuerit, quoslibet Patres consulere potest.

§ 4. Unusquisque Commissionis Praeses unum aut duos suae Commissionis Patres seligit, eosque Vicepraesides constituit, qui ipsum adiuvent et absentem vel impeditum suppleant.

§ 5. Commissionis Praeses unum ex conciliaribus theologis seu canonistis seu expertis eligit, qui secretarii munere fungatur.

 

Art. 7
(Commissionum elenchus)

§ 1. Commissiones conciliares decem constituuntur, nempe:

a) de doctrina fidei et morum;
b) de Episcopis et Dioecesium regimine;
c) de Ecclesiis Orientalibus;
d) de Sacramentorum disciplina;
e) de disciplina Cleri et populi christiani;
f) de Religiosis;
g) de Missionibus;
h) de Sacra Liturgia;
i) de Seminariis, de studiis et de educatione catholica;
l) de fidelium apostolatu; de scriptis prelo edendis et de spectaculis moderandis.

§ 2. Accedunt

I) Secretariatus de Concilii negotiis extra ordinem : cuius munus est novas peculiares a Patribus exhibitas quaestiones examini subicere et, res postulet, Summo Pontifici deferre.
Hic Secretariatus certo Patrum Cardinalium numero constat, quibus praeest Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis ; Secretarii autem munere fungitur Secretarius generalis Concilii.
II) Secretariatus ad unitatem Christianorum fovendam;
III) Commissio Technico-organizativa;
IV) Secretariatus de rebus oeconomicis.

Instituta, de quibus in nn. II), III), IV), eadem munera habent iisdemque constant personis ac in periodo praeparatoria Concilii.

 

CAPUT IV

DE TRIBUNALI ADMINISTRATIVO

 

Art. 8
(Tribunalis administrativi constitutio)

§ 1. Peculiare tribunal a Summo Pontifice constituitur quod quaestiones definiat de Concilii disciplina, de excusationibus et de querelis.

§ 2. Tribunali administrativo praeest unus ex S. R. E. Cardinalibus, a Summo Pontifice electus; ac praeter eum, Tribunalis Membra sunt decem Patres, a Summo Pontifice pariter electi.

§ 3. Tribunal administrativum quaestiones definit per turnos trium Membrorum; et, in casu recursus, videntibus omnibus.

§ 4. Tribunal administrativum, sepositis iuris sollemnitatibus, solam rerum veritatem spectans, iudicat.

§ 5. Tribunali administrativo adsistit unus ex notariis conciliaribus et, si casus ferat, unus ex Promotoribus conciliaribus.

 

CAPUT V

DE THEOLOGIS CANONISTIS
ALIISQUE EXPERTIS

Art. 9
(Periti conciliares)

Theologi, canonistae aliique experti, qui Peritorum conciliarium nomine veniunt, Summi Pontificis auctoritate designantur.

 

Art. 10
(Peritorum conciliarium officium)

§ 1. Periti conciliares Congregationibus generalibus intersunt ; at, nonnisi interrogati, loquuntur.

§ 2. Iuxta Commissionum Praesidum designationem et rationem, Periti conciliares cuilibet Commissioni operam navant, adlaborando cum eius Membris in schematibus expendendis et emendandis atque in conficiendis relationibus.

 

Art. 11
(Periti privati)

§ 1. Singuli Patres consilio et opera uti possunt non solum Peritorum conciliarium, sed etiam alicuius vel theologi vel canonistae vel experti privati.

§ 1. Periti vero privati Congregationibus generalibus et Commissionum coetibus non intersunt, sed obligatione, iureiurando firmata, tenentur servandi secretum de actis et disputatis in Concilio.

 

CAPUT VI

DE SECRETARIA GENERALI

Art. 12
(Secretariae generalis constitutio)

Concilii Secretaria generalis, quam Secretarius generalis moderatur, in quattuor partitur Officia, nempe :

a) de sacris ritibus;
b)
de negotiis peragendis;
c)
de actibus scribendis ac servandis;
d)
de rebus technicis.

 

Art. 13
(Ministrorum ac Officialium elenehus)

Secretarius generalis; duo Subsecretarii.

I. Officium de sacris ritibus:

Praefectus caeremoniarum;
Magistri caeremoniarum;
Assignatores locorum.

II. Officium de negotiis peragendis:

Notarii;
Promotores;
Scrutatores.

III. Officium de actibus scribendis ac servandis

Scribae;
Lectores;
Interpretes;
Translatores;
Tachigraphi.

IV. Officium de rebus technicis:

Addicti instrumentis technicis.

 

Art. 14
(Ministrorum et O fficialium nominatio)

Omnes Ministri et Officiales, qui Concilii negotia curant, Summi Pontificis auctoritate nominantur.

 

Art. 15
(Singulorum Ministrorum et Officialium munera)

§ 1. Secretarius generalis Praesidentiae operam navat; post Sessiones publicas vel Congregationes generales, res gerendas, sibi praefinitas, exsequitur; tandem Concilii Acta sedulo colligenda, disponenda et asservanda curat.

§ 2. Subsecretarii Secretarium generalem adiuvant eumque absentem aut impeditum supplent.

§ 3. Praefectus caeremoniarum ordinat ac dirigit sacros ritus et caeremonias; eumque Magistri caeremoniarum et locorum assignatores adiuvant.

§ 4. Assignatores locorum, iuxta statutum indiculum, Patres ad locum ipsis paratum deducunt, nomina Patrum praesentium adnotant et curant ut ab iisdem Patribus praesentiae schedula conficiatur.

§ 5. Notarii de omnibus, quae in Sessione publica, in Congregatione generali et in Tribunali administrativo gesta fuerint, instrumenta conficiunt eaque ordinant atque in archivo custodiunt.

§ 6. Promotores in fine singularum Sessionum publicarum sollemni formula rogant, ut de rebus in Sessione gestis per Concilii notarios praesentes authenticum instrumentum seu instrumenta conficiantur.

§ 7. Scrutatores in Sessionibus publicis et in Congregationibus generalibus Patrum suffragia colligunt et summam conficiunt.

§ 8. Scribae adnotationes curant de rebus gestis in Sessionibus publicis et in Congregationibus generalibus, ut de eis relationes scriptae fieri possint ; curant praeterea typis edenda schemata, notificationes ceteraque nuncia in Concilio legenda vel Patribus distribuenda.

§ 9. Lectores Patribus praesto sunt ad eorum orationes legendas.

§ 10. Interpretes Patribus disceptantibus in usu linguarum operam navant.

§ 11. Translatores, Patrum orationes linguis vernaculis scriptas, in linguam latinam transferunt; itemque actorum et documentorum textum latinum curant.

§ 12. Tachigraphi Patrum orationes ac disceptationes in Con gregationibus generalibus scripto mandant ; dein suas notas in communem scripturam translatas Secretario generali tradunt ut relationes scriptae officiales conficiantur.

§ 13. Addicti instrumentis technicis horum rectum exercitium curant.

 

CAPUT VII

DE GENERALIBUS CONCILII CUSTODIBUS

Art. 16
(Custodum generalium munus)

Custodes duo, iuxta Ecclesiae morem a Summo Pontifice nominati, Summum Pontificem et Patres Aulam conciliarem adeuntes comitantur et Concilii aditibus invigilant.

 

CAPUT VIII

DE SUFFICIENDIS PERSONIS

Art. 17
(Personarum suffectio)

Si qua, ex personis in Concilio partem habentibus, quacumque ex causa defecerit, in eius locum alia persona a competenti Auctoritate sufficitur.

 

CAPUT IX

DE OBSERVATORIBUS

Art. 18
(Concilii Observatores)

§ 1. Legati Christianorum ab Apostolica Sede seiunctorum, qui tamquam observatores Concilio adsistere a Sancta Sede permittuntur, adesse possunt Sessionibus publicis et Congregationibus generalibus, exceptis peculiaribus casibus, a Consilio Praesidentiae determinandis, non autem conventibus Commissionum, nisi competens Auctoritas permiserit ; ius autem loquendi ac suffragium ferendi in Concilii disceptationibus non habent.

§ 2. Observatores de iis, quae in Concilio acta sunt, certiores facere possunt suas Communitates ; secretum autem erga ceteros servare tenentur sicut Patres Concilii ad normam Art. 26.

§ 3. Secretariatus ad unitatem Christianorum fovendam rationes moderatur, quae inter Concilium et Observatores intercedunt, ita ut ipsi Concilii labores sequi possint.

 

PARS SECUNDA
Normae in Concilio servandae

CAPUT I

DE TEMPORIBUS ET LOCIS CONVENTUUM

Art. 19
(Conventuum tempora)

§ 1. Quivis conciliaris conventus Patribus opportuno tempore significatur.

§ 2. In quavis Congregatione generali, proxime sequentis Congregationis indictio fit.

§ 3. Intimatio singulis facta tunc tantum locum habet, cum id Praeses necessarium iudicaverit.

 

Art. 20
(Conventuum loca)

§ 1. Sessiones publicae et Congregationes generales in Patriarchali Basilica Sancti Petri locum habent.

§ 2. Commissionum conciliarium conventus in peculiaribus locis, ad hoc praefinitis, habentur.

 

CAPUT II

DE VESTIBUS ADHIBENDIS

Art. 21
(Paramenti sacra in Sessione publica induenda)

§ 1. Patres, quovis tempore, adhibent paramenta sacra albi coloris.

§ 2. Singuli paramenta sumunt quae sequuntur

a) Cardinales paramenta propria sui ordinis cum mitra sericodamascena;
b) Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi tam residentiales quam titulares pluviale cum mitra ex tela;
c) Abbates et Praelati nullius pluviale cum mitra ex tela;
d) Reliqui Patres habitum choralem sibi proprium.

 

Art. 22
(Vestes in Congregatione generali induendae)

In Congregatione generali singuli Patres vestes induunt quae sequuntur:

a) Cardinales habitum cardinalitium, rubrum vel violaceum secundum temporis diversitatem, cum rocheto, mantelletta et mozeta;
b) Patriarchae habitum violaceum, cum rocheto, mantelletta et mozeta: Patriarchae Orientales habitum proprii ritus;
c) Archiepiscopi et Episcopi, sive residentiales sive titulares, habitum violaceum cum rocheto et mantelletta tantum;
d) Abbates et reliqui Religiosi habitum choralem proprium.

 

Art. 23
(Vestes in Commissionibus induendae)

Omnes, quibus pertinet, induunt habitum pianum sine lacerna ; ceteri proprium publicum.

 

CAPUT III

DE PRAECEDENTIA

Art. 24
(Praecedentiae ordo)

§ 1. In Sessionibus publicis, in Congregationibus generalibus et in Commissionibus conciliaribus Patres iuxta praecedentiae ordinem sedent, loquuntur et vota proferunt; ita nempe: S. R. E. Cardinales Episcopi, Presbyteri, Diaconi; Patriarchae; Primates; Archiepiscopi; Episcopi; Abbates et Praelati nullius; Abbas Primas, Abbates Superiores Congregationum monasticarum, Supremi Moderatores religionum clericalium exemptarum.

§ 2. Inter eos, qui ad eundem gradum pertinent eundemque ordinem habent, praecedit qui prius promotus fuerit ad gradum; si eodem tempore promoti sunt, senior ordinatione, nisi iunior ordinatus fuerit a Summo Pontifice; et si eodem tempore ordinem receperint, senior aetate (cf. C. I. C. can. 106, 3° ; C. I. O. De personis can. 37, 3°).

§ 3. Si quis Pater forte extra ordinem sedeat, sententiam proferat vel alios actus faciat, nullum ius adquirit, ac nemini praeiudicium affert.

§ 4. Procuratores sedent loco sibi peculiariter assignato, servato inter ipsos praecedentiae ordine. Suo pariter loco sedent Periti conciliares.

 

CAPUT IV

DE FIDEI PROFESSIONE

Art. 25
(Fidei profitendae obligatio)

§ 1.. Praeses fidei professionem emittit coram Concilio (cf. C. I. C. can. 1406 § 1, 1°).

§ 2. Secretarius generalis fidei professionis formulam legit in quam omnes Patres, tacto pectore, consentiunt dicentes : Ego N. N. ... spondeo, voveo, et iuro iuxta formulam perlectam. Sic me Deus adiuvet.

§ 3. Procuratores, Periti conciliares, Ministri et Officiales antequam Concilium ineatur, die et hora praestitutis fidem profitentur coram Praeside eiusve delegato.

 

CAPUT V

DE SECRETO SERVANDO
ET DE MUNERE FIDELITER IMPLENDO

Art. 26
(Patrum obligatio secreti servandi)

Patres de discussionibus in Concilio habitis et de singulorum sententiis secretum servare tenentur.

 

Art. 27
(Procuratorum, Peritorum, Ministrorum, Officialium obligationes)

Procuratores, Periti conciliares, Ministri, Officiales et ceteri, qui operam suam in rebus Concilii praestant, antequam Concilium ineatur, iusiurandum coram Praeside eiusve delegato emittere tenentur de munere fideliter adimplendo et de secreto servando circa acta, discussiones, singulorum Patrum sententias, suffragia.

 

CAPUT VI

DE LINGUA IN CONCILIO ADHIBENDA

Art. 28
(Lingua in Sessionibus publicis, in Congregationibus generalibus, in Tribunali administrativo, in actis adhibenda)

In Sessionibus publicis, in Congregationibus generalibus, in Tribunali administrativo et in actis exarandis lingua latina adhibetur; quo autem eius usus expeditior evadat, praesto sunt lectores, interpretes ac translatores.

 

Art. 29
(Lingua in Commissionibus adhibenda)

In Commissionum disceptationibus praeter latinam linguam adhiberi possunt communiores linguae vernaculae, sed quae iis linguis expressa sunt, statim in linguam latinam sunt vertenda.

 

CAPUT VII

DE COLLIGENDIS AC DISTRIBUENDIS
ACTIS ET DOCUMENTIS

Art. 30
(Ratio colligendi ac distribuendi acta et documenta)

§ 1. Omnia acta et documenta colliguntur ac distribuuntur per Secretarium generalem.

§ 2. Decretorum et Canonum schemata, necnon quivis textus adprobandus, ita Patribus distribuenda sunt ut iisdem congruum relinquatur temporis spatium ad consilia capienda, maturanda iudicia et determinanda suffragia.

 

CAPUT VIII

DE SCHEMATUM EXAMINE

Art. 31
(Sehematum examinis gradus)

Schematum examen sequentibus gradibus perficitur

a) schema proponitur ac breviter illustratur;
b) schemati inferuntur animadversiones et proponuntur eiusdem emendationes;
c) emendationes perpenduntur atque admittuntur vel reiciuntur;
d) schema reformatur iuxta adprobatas emendationes;
e) si schema reformatum novis egeat emendationibus, iterum atque iterum emendatur donec adprobetur.

 

Art. 32
(Schematis propositio)

Quodcumque argumentum disceptandum in Congregatione generali proponitur ac breviter illustratur a Relatore, quem designavit competentis Commissionis Praeses.

 

Art. 33
(Emendationum propositio)

§ 1. Quivis Pater verba facere potest de unoquoque proposito schemate vel admittendo, vel reiciendo, vel emendando, suae orationis summa Secretario generali saltem tres ante dies scripto exhibita.

§ 2. Oratio ita ordinanda est ut prius de principiis generalibus, postea vero de particularibus dispositionibus agatur, schematis ipsius. semper ordine servato.

§ 3. Quilibet Pater de una eademque re, ex regula, semel tantum loqui potest, idemque rogatur decem momenta ne excedat.

§ 4. Si orator obiecti vel temporis assignatos limites praetergrediatur, potest a Praeside ad eosdem revocari.

§ 5. Qui emendationes proposuit, absoluto sermone, scriptam relationem eandemque a se subscriptam Secretario generali tradere debet..

§ 6. Qui singula verba vel paragraphos schematis emendanda censuerit, scriptam formulam proponere tenetur, prioribus substituendam..

 

Art. 34
(Emendationum admissio vel reiectio)

Congregatio generalis, post Relatoris declarationem, suffragium fert utrum singulae propositae emendationes reiciendae an schemati inserendae sint.

 

Art. 35
(Emendati textus examen)

Congregatio generalis, audita Relatoris declaratione, singulas integri textus emendati partes examinat easque adprobat vel minus. Art. 36 (Subsequentium emendationum examen)

Si quae emendati schematis partes a Congregatione generali non fuerint adprobatae, ad subsequentes inserendas emendationes eadem ratio ac pro praecedentibus adhibetur ad normam Art. 33-35.

 

CAPUT IX

DE SUFFRAGIIS FERENDIS

Art. 37
(Formula adhibenda)

§ 1. In Sessionibus publicis, coram Summo Pontifice, formula est placet, non placet.

§ 2. In Congregationibus generalibus pro emendationibus admittendis vel reiciendis formula est : placet, non placet; pro unoquoque sciemate emendato, sive integro sive diviso, formula est: placet, non placet, placet iuxta modum. Qui suffragium dederit: placet iuxta modum, tenetur modum dare et concinne scripto tradere. 

§ 3. In Commissionibus conciliaribus ad suffragia ferenda adhibetur formula: placet, non placet, placet iuxta modum.

 

Art. 38
(Modus ferendi suffragia)

§ 1. In Sessionibus publicis et in Congregationibus generalibus suffragia feruntur aptis schedulis, nisi Praeses alium modum praeceperit, ex. gr. surgendo vel sedendo, manum elevando vel minus.

§ 2.In Commissionibus conciliaribus modus ferendi suffragia ab uniuscuiusque Commissionis Praeside determinatur.

 

Art. 39
(Suffragiorum maioritas)

§ 1. Ad constituendam maioritatem in Sessionibus publicis, in Congregationibus generalibus et in Commissionibus conciliaribus requiruntur duae tertiae partes suffragiorum Patrum praesentium, exceptis electionibus, pro quibus applicatur C. I. C. can. 101 § 1, 1°, et nisi aliud a Summo Pontifice statutum fuerit.

§ 2. Si a Commissionibus conciliaribus, in conficiendo novo textu iuxta emendationes a Congregatione generali adprobatas, praescripta maioritas, quamvis studium et cura adhibita sint, obtineri non potuerit, res tota referatur ad Congregationem generalem.

§ 3. In Tribunali administrativo id decisum habetur quod placuerit parti absolute malori eorum qui suffragium ferunt.

 

CAPUT X

DE NOVIS PROPONENDIS QUAESTIONIBUS

Art. 40
(Condiciones ad novas propositas quaestiones admittendas)

§ 1. Novae propositae quaestiones nequeunt admitti nisi

a) publicum rei christianae bonum respiciant;
b)
necessarium sit aut saltem opportunum illas a Concilio expendi;
c)
nihil contineant quod a constanti Ecclesiae sensu eiusque traditionibus alienum sit.

§ 2. Novae quaestiones una cum rationibus Praesidi scripto sunt exhibendae. 

 

CAPUT XI

DE DISCESSU ET ABSENTIA

Art. 41
(Patrum discessus)

« Nemini eorum qui Concilio interesse debent, licet ante discedere, quam Concilium sit rite absolutum, nisi a Concilii Praeside cognita et probata discessionis causa et impetrata abeundi licentia » C. I. C. can. 225: C. I. O. De personis can. 170.

 

Art. 42
(Patrum absentia)

Qui alicui Sessioni publicae vel Congregationi generali interesse nequit, Consilio Praesidentiae per Secretarium generalem absentiae rationem significare debet.

 

CAPUT XII

DE DISPENSATIONE
AB OBLIGATIONE RESIDENTIAE

Art. 43
(Beneficiorum fructuum perceptio)

Omnes, qui Concilio interesse tenentur vel eidem operam quovis titulo legitime impendunt, Concilio perdurante et donec eidem adsistunt vel inserviunt, quoslibet suorum beneficiorum reditus ac distributiones quotidianas percipere valent, iis tantum exceptis, quae inter praesentes fieri dicuntur (cf. C. I. C. can. 420 § 1, 9°).

 

PARS TERTIA
Ratio procedendi

CAPUT I

DE RATIONE PROCEDENDI
IN SESSIONIBUS PUBLICIS

Art. 44
(Sacrorum rituum et caeremoniarum ordo)

Omnia quaecumque spectant sacros ritus et caeremonias peraguntur iuxta peculiarem Instructionem a Summo Pontifice probatam.

 

Art. 45
(Sessionum publicarum indictio)

Praeses Congregationum generalium, iuxta mandata a Summo Pontifice accepta, Sessionum publicarum diem et horam statuit eademque Patribus opportune significat.

 

Art. 46
(Sessionis publicae initium)

§ 1. Die et hora statutis, Patres, Periti conciliares una cum Ministris et Officialibus in Aulam conciliarem conveniunt.

§ 2. Assignatores locorum Patres advenientes ad loca ipsis parata deducunt et nomina praesentium notanda curant ad normam Art. 15 § 4.

§ 3. Missa ab uno ex S. R. E. Cardinalibus celebratur iuxta praecedentem Praesidis designationem.

 

Art. 47
(Decretorum et Canonum lectio)

Secretarius generalis accedit ad solii gradus Summi Pontificis, a quo recipit Decreta et Canones in eadem Sessione esaminanda ; dein illa ex ambone legit.

 

Art. 48
(Decretorum et Canonum suffragatio)

§ 1. Lectis Decretis et Canonibus, Secretarius generalis seguenti formula interrogat Patres: Enti, Excmi ac Revrni Patres, placentne Vobis Decreta et Canones quae hac Constitutione continentur?

§ 2. Secretario generali interroganti Patres respondent vota in schedula scribendo, adhibita formula placet vel non placet, eamque subscribendo.

§ 3. Scrutatores schedulas colligunt et Secretario generali tradunt, ut scrutinium fiat, de quo notarii referunt in actis.

 

Art. 49
(Decretorum et Canonum promulgatio)

§ 1. Secretarius generalis suffragiorum summaiu reverenter exhibet Summo Pontifici dicens: Beatissime Pater: Decreta et Canones modo examinata placuerunt omnibus Patribus, nemine excepto (vel si qui forte dissenserint, tot numero exceptis).

§ 2. Summus Pontifex si Decreta et Canones confirmare dignatur, sollemnem formulam pronuntiat: Decreta et Canones modo letta placuerunt Patribus, nemine dissentiente (vel si quis forte dissenserit, tot numero erceptis), Nosque, sacro approbante Concilio, illa ita decernimus, statuimus atque sancimus, ut letta sunt.

 

Art. 50
(Decretorum et Canonum probatorum instrumentum)

§ 1. Protonotarii et Promotores accedunt ad ultimum solii gradum.

§ 2. Promotores, in medio infimi gradus genuflexi, Protonotarios rogant ut de omnibus quae in Sessione acta sunt unum aut plura instrumentum vel instrumenta conficiant.

§ 3. Senior Protonotarius respondet : Conficiemus, vobis testibus, innuens Praepositum Domui Pontificiae et Praefectum Cubiculi, qui pro hoc actu prope dexterum solii latus consistunt.

 

Art. 51
(Sessionis publicae finis)

§ 1. Summus Pontifex, post cantum hymni Te Deum laudamus, benedictionem impertitur.

§ 2. Secretarius generalis uniuscuiusque Sessionis publicae relationem seriptam conficiendam ac servandam curat.

 

CAPUT II

DE RATIONE PROCEDENDI
IN CONGREGATIONIBUS GENERALIBUS

Art. 52
(Congregationum generalium indictio)

In prima Sessione publica Praeses Congregationum generalium Patribus diem et horam significat, quibns eaedem initium sument.

 

Art. 53
(Argumentorum ordo)

Opportuno tempore Praeses Patres certiores facit de ordine disceptationum.

 

Art. 54
(Congregationis generalis initium)

§ l. Die et bora statutis, Patres, Periti conciliares una cum Ministris et Officialibus in Aulam conciliarem conveniunt. 

§ 2. Assignatores locorum Patres advenientes ad loca ipsis parata tleducunt et nomina praesentium notanda curant ad normam Art. 15 § 4.

§ 3. Missa de Spiritu Sancto celebratur ab uno ex Patribus a Praeside designato; dein Praeses recitat precem: Adsumus.

 

Art. 55
(Electio Membrorum Commissionum conciliarium)

Antequam incipiant disputationes, eliguntur a Patribus Membra Commissionum ad normam Art. 6 §§ 2-3, 39 § 1.

 

Art. 56
(Schematis propositio et illustratio)

Praeses argumentum disceptandum nuntiat, et ad ambonem vocat Relatorem, a Praeside competentis Commissionis designatum, ut argumentum disceptandum breviter illustret.

 

Art. 57
(Schematis discussio)

§ l. Praeses, iuxta indicem a Secretario generali confecto, ex ordine ad loquendum Patres vocat, qui antea nomina sua ad hunc finem significaverint.

§ 2. Oratores invicem succedunt proponentes emendationes, quas, absoluto sermone, scriptas Secretario generali tradunt.

§ 3. Oratorum indice exhausto, Praeses facultatem loquendi concedere potest Patribus, qui illam petierint perdurante ipsa Congregatione.

 

Art. 58
(Emendationum transmissio ad Commissiones)

§ l. Absoluta de aliquo schemate rei de eius parte expositione, Praeses decernit propositas emendationes competenti Commissioni mittendas esse.

§ 2. Si quae emendationes duarum vel plurium Commissionum intersint, Praeses statuit quibus Commissionibus emendationes sint mittendae ut ab ipsis Commissionibus unum examen et una eademque relatio conficiatur.

§ 3. Secretarius generalis collectas emendationes ad Commissionem vel Commissiones mittit iuxta Praesidis designationem.

 

Art. 59
(Subsequentium schematum examen)

Cum subsequentes gradus examinis alicuius schematis continuo peragi nequeunt, hi ad aliud tempus differuntur; atque interim aliorum schematum examen peragi potest.

 

Art. 60
(Emendationum examen)

§ l. Expensae a Commissionibus emendationes typis impressati una, cum concinna relatione Patribus distribuuntur.

§ 2. Die a Praeside statuto, Relator scriptam de emendationibus relationem illustrat.

§ 3. Secretarius generalis singulas emendationes legit; atque de unaquaque admittenda vel reicienda Patres schedula suffragium ferunt,. verbis placet vel non placet.

§ 4. Scrutatores schedulas colligunt et Secretario generali tradunt;, ut scrutinium fiat, de quo notarii referunt in actis.

§ 5. Peracta de emendationibus suffragatione, Secretarius generalis eiusdem exitum Patribus et competenti Commissioni significat.

 

Art. 61 §
(Textus emendati examen)

§ l. Competens Commissio sive unica sive ex pluribus constituta ad normam Art. 58 § 2, sepositis emendationibus non adprobatis, schema vel schematis partem reformat iuxta probatas emendationes.

§ 2. Textus emendatus, typis impressus, Congregationis generalis Praesidi traditur atque inter Patres distribuitur.

§ 3. Statuto tempore, Patres, audita Relatoris declaratione, de emendato textu sive integro sive diviso, iuxta Praesidis ordinationem, schedulis vota proferunt, adhibita formula : placet, non placet, placet iuxta, modum; qui votum dederit placet iuxta modum, schedulae adicere tenetur modum ab ipso intentum.

§ 4. Schema sive integrum sive divisum maioritate suffragiorum probatur vel reicitur.

§ 5. Excepto casu quo schema integrum vel divisum maioritate suffragiorum reiectum fuerit, modi propositi examini subiciuntur ad normam Art. 58-60.

§ 6. Postquam omnes schematis partes singulae probatae fuerint, schema integrum probatum censetur.

§ 7. In peculiaribus casibus Praeses novam potest suffragrationem super integro schemate exquirere, quo in casu Patres suum iudicium proferunt schedula, adhibita formula placet vel non placet.

 

Art. 62
(Schematis probati Summo Pontifici praesentatio)

Schema a Congregatione generali probatum, per Praesidem Summo Pontifici defertur, cuius est, si censeat, illud Sessioni publicae subicere eiusdemque Sessionis diem statuere.

 

Art. 63
(Congregationis generalis finis)

§ l. Congregationi generali finis a Praeside imponitur prece: Agimus.

§ 2. Secretarius generalis eurat ut uniuscuiusque Congregationis apta relatio scripta fiat, quae summam rerum gestarum contineat atque Praesidis et suipsius subscriptione firmetur.

§ 3. Una cum relatione scripta Secretarius generalis omnia Congregationis acta in Concilii archivo sedulo asservanda curat.

 

CAPUT III

DE RATIONE PROCEDENDI IN COMMISSIONIBUS

Art. 64
(Commissionum conciliarium indictio)

Cuiusvis Commissionis Praeses tempora et reliquas circumstantias definit, quibus Patres suae Commissionis convenire debent, eaque eiusdem Commissionis Membris significat.

 

Art. 65
(Schematis studium et Relatoris designatio)

§ l. Commissionis Praeses unumquodque schema Patrum suae Commissionis studio subicit.

§ 2. Praesidis est definire disceptationis rationem, Patrum ac Peritorum consilia exquirenda, linguam adhibendam ad normam Art. 29, modum ferendi suffragia ad normam Art. 38 § 2.

§ 3. Commissionis Praeses Relatorem designat, qui schema proponat atque illustret in Congregatione generali iuxta mentem Commissionis.

 

Art. 66
(Emendationum ordinatio)

§ l. Propositas a Patribus in Congregationibus generalibus emendationes competens Commissio, sive unica sive ex pluribus constituta ad normam Art. 58, ordinat atque coordinat.

§ 2. Commissionis Praeses ex Patribus suae Commissionis Relatorem confirmat vel alium eligit, qui de propositis emendationibus scriptam relationem conficiat, in Congregatione generali verbis declarandam.

§ 3. Commissionis Secretarius emendationes ordinatas ac de eisdem relationem typis imprimendas curat atque per Secretarium generalem Congregationis generalis Praesidi tradit et Patribus distribuit.

 

Art. 67
(Emendationum insertio)

§ l. Suffragatione de emendationibus peracta, Praeses competentis Commissionis, sive unicae sive ex pluribus Commissionibus constitutae ad normam Art. 58, curat ut adprobatae emendationes schemati inserantur ita ut novus textus fiat, idemque typis impressus Patribus distribuatur.

§ 2. Textus emendatus iudicio Congregationis generalis subici nequit, nisi in Commissione retulerit praescriptam suffragiorum maioritatem ad normam Art. 39 §§ 1-2.

 

Art. 68
(Subsequentes textus emendationes)

Si Congregatio generalis, postquam textum emendatum examinaverit, novas requirat emendationes, competens Commissio eas peragendas curat iuxta suffragia in Congregatione generali a Patribus expressa.

 

Art. 69
(Conventuum seripta relatio)

De unoquoque conventu Secretarius Commissionis scriptam relationem conficit.

 

Art. 70
(Normae complementares)

Ubi peculiares normae Commissionibus conciliaribus non traduntur, ratio procedendi Commissionis rationem procedendi Congregationis generalis imitatur.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana