Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - IT  - LA ]

EPISTOLA ENCYCLICA
QUOD IAM DIU*
SUMMI PONTIFICIS
BENEDICTI PP. XV
AD VENERABILES FRATRES, PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES,

PER QUAS PUBLICAE INDICUNTUR PRECES PRO CONVENTU
DE PACE COMPONENDA.

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem

Quod iam diu orbis terrarum anxie expetebat, quod christianae gentes omnes magnis precibus implorabant, quod Nos, ut communium dolorum interpretes, paterno erga omnes studio instanter quaerebamus, id momento factum cernimus ut arma tandem conquieverint. Nondum quidem crudelissimo bello finem solemnis pax imposuit; sed tamen pactio illa, qua caedes et vastationes terra mari caeloque intermissae sunt, ianuam aditumque ad pacem feliciter patefecit. Quae rerum subita commutatio cur evenerit, multiplices variaeque sane possunt caussae afferri : verum si ultima et summa ratio quaeritur, ad Eum demum mens attollatur oportet, cuius nutu moventur omnia, quique, sollicita bonorum comprecatione ad misericordiam inductus, dat humano generi ut a tam diuturno angore luctuque respiret. Itaque pro tanto beneficio ingentes benignissimo Deo agendae sunt atque habendae grates: gaudemusque ob eam rem in orbe catholico crebras et celebres pietatis publicae significationes factas esse. Nunc autem illud est a Dei benignitate impetrandum ut collatum mundo beneficium ac munus cumulet quodammodo et perficiat. Scilicet propediem in unum convenient qui, populorum mandato, debent iustam mansuramque pacem orbis terrae componere. Deliberatio iis habenda est talis, qua nec maior unquam nec difficilior in ullo hominum consilio habita esse videatur. Nimium quantum igitur divini luminis ope indigent, ut recte possint mandatum exsequi. Quum vero communis salutis hoc vehementer intersit, profecto catholicorum omnium, qui, e sua ipsorum professione, humanae societatis bono et tranquillitati student, officium est « assistricem Domini sapientiam » eisdem delectis viris comprecando conciliare. Huius officii Nos, quotquot sunt catholici homines, commonefiant volumus: quare, ut e proximo conventu magnum illud Dei donum exsistat quod est vera pax, christianis iustitiae principiis constituta, vos, Venerabiles Fratres, Patri luminum propitiando publicas ad arbitrium vestrum supplicationes in unaquaque vestrarum dioecesium paroecia indicere maturabitis. Nostrum vero erit, cum Iesu Christi Regis Pacifici vices, quamquam nullo merito, geramus, pro apostolici muneris vi et auctoritate contendere, ut quae ad tranquillitatem ordinis et concordiam toto orbe perpetuandam consulta erunt, ea volentibus animis ubique a nostris excipiantur, inviolateque serventur. Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae, vobis et Clero populoque vestro apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die i mensis decembris MDCCCCXVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.

BENEDICTUS PP. XV


*A.A.S., vol. X (1918), n. 12, pp. 473-474

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana