Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

EPISTOLA ENCYCLICA
IN HAC TANTA*
SUMMI PONTIFICIS
BENEDICTI PP. XV
AD V. E. FELICEM S. R. E. CARD. HARTMANN,
ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM,
CETEROSQUE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS GERMANIAE,
DE SANCTO BONIFACIO, GERMANIAE APOSTOLO,
AC DE EIUS PERFECTA CONSTANTIQUE CUM APOSTOLICA SEDE CONIUNCTIONE, DUODECIMO EXEUNTE SAECULO
AB INCHOATA GLORIOSI EIUSDEM MARTYRIS
APUD GERMANIAE POPULOS APOSTOLICA LEGATIONE.

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem

In hac tanta aerumnarum atque angustiarum mole, quae ultra modum acerbissimi» hisce temporibus Nos undique premunt, - « praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum », ut apostolicis verbis utamur [1], maiore nuper sollicitudine gravioribusque curis prosecuti sumus, dilecte Fili Noster et venerabiles Fratres, repentinos illos casus ac turbulentissimos rerum publicarum motus, qui apud vestros finitimosque populos acciderunt, quique adhuc suspensos tenent animos expectatione futuri.

Verum inter haec ipsa tenebricosa tempora et communium rerum perturbationes, e regionibus iisdem vestris, lucis veluti radius quidam affulget, spei bonae laetitiaeque nuncius, iucunda scilicet recordatio primum partae duodecim abhinc saeculis Germaniae populis christianae salutis, misso ad eosdem Bonifacio, Romani Pontificis auctoritate Evangelii praecone, ac Sedis Apostolicae legato: de qua quidem re, mutui solatii ac paternae gratulationis causa, in praesenti vobiscum colloqui iuvat.

Hanc enim spem laetitiamque Nostram dum plane ex animo communicamus vobiscum testem amoris in vos Nostri in vestramque gentem universam paternae benevolentiae, simul antiquam illam germanici populi cum hac Apostolica Sede coniunctionem partim iucundissime commemoramus, partim vehementissime desideramus; quae prima apud vos fidei initia posuit ac laetissima incrementa dedit, post commissam tanto viro a Sede Apostolica romanam legationem, singulari deinde rerum gestarum gloria nobilitatam atque ipso demum sanguine martyris confirmatam.

Expleto autem ab iisdem beatissimis catholicae religionis initiis duodecimo saeculo, cernimus iure apparari apud vos, quantum fert temporis conditio, saecularia solemnia, quae novum illud christianae humanitatis aevum, Bonifacii legatione ac praedicatione inchoatum eiusdemque alumnorum ac successorum ope propagatum, unde Germaniae salus ac prosperitas omnis exordium duxit, grata memoria revocent ac dignis laudibus celebrent.

Neque enim praeteritarum tantum rerum laetam recordationem ac faustam celebrationem scimus vos spectare, dilecte Fili Noster et venerabiles Fratres, sed praesentium veluti quamdam perfectionem atque etiam affuturae unitatis ac pacis religiosae optatissimam instaurationem. Nam haec bona sunt maxima, ab una christiana fide et charitate profecta, quae Christus Deus ac Dominus Noster e coelo delata, Ecclesiae suae ac suo in terris Vicario, Romano Pontifici, retinenda, propaganda ac vindicanda commisit. Hinc illa necessaria cum hac Apostolica Sede coniunctio, cuius Bonifacius vester perfectissimus praeco extitit atque exemplar: hinc item potior quaedam et mutua amoris officiorumque consensio Romanam Sedem inter ac vestram gentem, ab eodem Bonifacio tum primum Christo et Christi in terris Vicario mirifice de vinctam.

Quam quidem unitatem et consensionem summam commémorantes, eandem votis omnibus cupimus revocari apud omnes, ut sit « omnia et in omnibus Christus » [2].

Vix enim recoli sine iucundissimo quodam animi sensu ea nunc possunt, tanto saeculorum intervallo, quae candida narratione scriptores aetatis illius antiquissimi, in primisque Bonifacii fere aequalis Willibaldus episcopus, cum de ceteris sanctissimi viri virtutibus ac rebus gestis, tum vero potissimum de eiusdem legationis Romanae apud Germaniae populos initiis atque incrementis felicissimis tradiderunt. Diuturno siquidem vitae religiosae tirocinio instructus, quod puer innocentissimus inierat in patria, atque aliquod etiam periculum apostolicae vitae inter barbaras gentes veluti exploratoris in modum expertus, id Bonifacius intellexit et certum apud se statuit nullum posse colligi magnum stabilemque fructum, nisi consensio et approbatio, atque adeo propria missio seu mandatum Apostolicae Sedis accederet.

Quapropter et honorificentissima abbatis dignitate depulsa, et sodalium religiosorum adversis conatibus lacrimisque superatis, valedicens fratribus, et profectus per longa terrarum spatia perque ignotas maris vias, limina B. Petri apostoli prospere aggressus est, ibique venerabilem Sedis Apostolicae Papam beatae memoriae Gregorium secundum affatus, « omnem sibi per ordinem itineris sui atque adventus occasionem manifestavit, et quali anxius desiderio diutius desudasset aperuit ». Tum vero hominem sanctum « sanctus Papa hilari vultu arridentibusque oculis » excepit, nec modo semel est allocutus, sed «sedulum deinceps cum eo habebat quotidianae disputationis colloquium » [3], ac tandem amplissimis verbis et scriptis etiam litteris, eidem in cunctis Germaniae populis curam Evangelii praedicandi commisit.

His vero litteris [4] Pontifex multo luculentius etiam quam scriptores illius aetatis qui mandatum « Apostolicae Sedis », sive « apostolici Pontificis » commemorant, quo spectaret idem et quam late pateret, explicat atque commendat.

Nam tanta eum alloquitur gravitate verborum et pondere auctoritatis ut vix maiore quis possit: « exigit - inquit - manifestata nobis religiosi propositi tui pie in Christo flagrantia intentio et approbata sincerissimae fidei tuae periata relatio ut ad dispensationem verbi divini, cuius per gratiam Dei curam « gerimus, te comministro utamur ». Demum dilaudata doctrina, indole, proposito, atque suprema Sedis Apostolicae auctoritate interposita, quam Bonifacius ipse invocaverat, hoc solemni veluti praecepto concludit: «Ideo in nomine indivisibilis Trinitatis, per inconcussam auctoritatem beati Petri apostolorum principis, cuius doctrinae magisteriis dispensatione fungimur et loci cum sacrae Sedis administramus, modestiam tuae religionis instituimus atque praecipimus, ut in verbo gratiae Dei ... ad gentes quascumque infidelitatis errore detentas properare Deo comitante potueris, ministerium regni Dei per insinuationem nominis Christi Domini Dei nostri veritatis suasione designes »; admonens tandem, ut et disciplinam sacramenti initiandorum « ex formula officiorum sanctae Apostolicae Sedis » teneat et quod actioni susceptae sibi deesse perspexerit, Pontifici Romano significet.

Iam ex iisdem amplissimis litteris quis/non intelligat quant am pie fovent sanctus Pontifex in Bonifacium ipsum voluntat em atque amoris venerationem, quantam in omnes Germaniae populos sollicitudinem curamque paternam, quibus tam sanctum, tamque sibi dilectum Evangelii praeconem destinaverit ?

Atque huius quidem conscientia mandati, cum charitate Christi coniuncta, continuo urgebat apostolicum virum, solabatur aflictum, iacentem erigebat, suisque viribus diffisum legationis sacrae confidentia roborabat. Quod statim apparuit cum primo adventu in Boioariam Thuringiamque, ut narrantem sequamur eiusdem aetatis scriptorem, « iuxta insitum sibi mandaci tum apostolici pontificis, senatores denique plebis, totius poce puli principes verbis spiritualibus affatus est eosque ad veram agnitionis viam et intelligentiae lucem provocavit » [5].

Haec eadem conscientia delatae sibi legationis ab otio deterrens, a quietis etiam vitae rationibus, quibus in uno moratus loco tamquam in portu conquiesceret, perpetuo abstraxit; ad asperrima quaeque atque humillima aggredienda, in Dei gloriam et animarum salutem sive comparandam sive augendam unice intentum, permovit. Qua vero devotione ac pietate e nutu pendebat Sedis Apostolicae, cui legationem illam suam referebat acceptam, eadem Romam litteras submittebat ac nuntios, ut cum primum legationis curriculo inito, « Patri venerabili Apostolicae Sedis pontifici universa quae circa illum Domino donante facta sunt. . . per ordinem revelavit », ac « de rebus quae ad quotidianam Ecclesiae Dei necessitatem populique proventum pertinebant, plura ob consilium Sedis Apostolicae interrogando conscripsit » [6].

Atque id quidem praestabat Bonifacius singulari quodam ac proprio pietatis sensu, quem ipse senex candide aperiebat Zachariae Pontifici rescribens : « Postquam me ante annos prope triginta sub familiaritate et servitio Apostolicae Sedis, annuente et iubente venerandae memoriae antistite apostolico Gregorio anteriore, voto constrinxi, quidquid mihi laetitiae vel tristitiae acciderat, apostolico pontifici solebant indicare, ut in laetis simul laudaremus Deum et in tristibus eius consilio roborarer » [7].

His gemina documenta passim occurrunt quae inter strenuum hunc Evangelii praeconem atque Apostolicam Sedem et nunquam intermissum litterarum commercium et mirificam volunt a tum consensionem demonstrant, quatuor continenter Pontificum gloriosae memoriae fausto regimine continuatam.

Nam et ipsi Romani Pontifices nullum praetermittebant locum curamve legati solertissimi adiuvandi fovendique sui, et rursus Bonifacius nihil prorsus negligebat, nihil unquam studii officiique remittebat, quin tantorum Pontificum, quos parentum loco venerabatur ac diligebat, legatione sanctissime fungeretur, atque etiam abunde superaret. Gregorius igitur Pontifex probe intelligens quam late pateret evangelicus campus a se Bonifacio demandatas, quamque laeta messis albesceret, maxima quidem multitudine plebis ad consortium sanctae Ecclesiae per ipsum adscita, summum eidem Sacerdotii gradum communicandum atque episcopalem totius Germaniae provinciam imponendam decrevit. Cui vicissim Bonifacius, qui prius Willibrordo amicissimo suo restiterat, « quia contradicere huic tanto pontifici Apostolicae Sedi praelato non auderet, consensit etiam et obedivit ». Hunc autem honorem amplissimum ex parte sua Romanus Pontifex altero cumulavit, sive honore sive beneficio penitus singulari atque Germanorum posteritati commendando, cum familiaritatem Sedis Apostolicae tam Bonifacio quam omnibus eidem subiectis ex hoc in futurum condonavit [8]. Quam videlicet familiaritatem Gregorius ipse multis ante argumentis indiciisque demonstraverat, ut litteris scriptis compluribus, ad reges et principes, ad episcopos, abbates clerumque universum; ad populos ipsos, quamquam vel barbaros, vel recens ad fidem revocatos, omnibus illud idem edicens ut magno illi «Dei famulo ad illuminationem gentium ab hac apostolica atque catholica Dei Ecclesia destinato assensum vel concursum » praeberent [9].

Eandem iterum Bonifacii Sedisque Apostolicae familiaritat em et amicitiae communionem confirmavit Gregorius III in pontificatu successor, cum Bonifacius electo nuntios misisset; qui quidem « prioris amicitiae foedera, quae misericorditer ab « antecessore suo sancto Bonifacio eiusque familiae collata sunt manifestaverunt », itemque « devotam eius in futurum humilitatis Apostolicae Sedi subiectionem narraverunt » ac tandem « ut f amiliaritati ac communioni sancti Pontificis atque totius Sedis Apostolicae ex hoc devote subiectus communicaret, quemadmodum edocti erant » precati sunt [10]. Hos vero nuntios Pontifex et benignissime excepit et Bonifacio novis delatis honoribus, ipsoque « archiepiscopatus pallio, cum muneribus diversisque sanctorum reliquiis honorifice remisit ad patriam ». Quibus amoris significationibus vix dici potest quam « gratulabundus, Apostolicae Sedis nimium confortatus devotionis suffragio, opeque divinae misericordiae inspiratum » [11] vir ille apostolicus ad maxima quaeque ac difficillima aggredienda vires animumque reciperet; nova exaedificare templa, hospitia, monasteria, castella, novas percursare regiones Evangelium promulgando, novas riteque circumscriptas dioeceses constituere aut constitutas reformare, in iisve radicitus vitia, schismata erroresque convellere, tum serere ubique genuina fidei vitaeque christianae germina, recta dogmata ac virtutes; tum etiam, auditoribus usus quampluribus a se institutis alumnis pietatis, popularibus quoque suis bene multis, ex Anglia accitis, gentes barbaras saepe et immanitate efferatas ad humanum civilemque cultum informare.

Ac tamen inter tot ac tanta incoepta, tam multis licet rebus praeclare ac sanctissime gestis nobilitatus, cum assiduis simul insectationibus, adversitatibus, angoribus etiam animi conflictaretur, aetate praeterea i am a diuturnis laboribus devexa ad quietem, nec se intolerantius iactahat nec ullum dabat quieti locum, sed iussa semper Pontificis opemque respiciebat. Quare « tertio propter familiarem sancti apostolici Pontificis totiusque clerici catus communionem, discipulorum comitante coetu, Romam venit ut apostolici videlicet Patris salubri frueretur colloquio, et sanctorum se, iam aetate provectus, orationibus commence daret » [12]. Tum vero etiam tertio benigne est a Domino apostolico susceptus, ac denuo « cum muneribus et reliquiis Sanctorum honorifice ditatus », commendatitiis item epistolis cumulatus amplissimis, ut ex earum ipsis exemplis apparet ad nos usque perlatis.

Utrique autem Gregorio, cum Romani Pontificatus, tum potioris in Germanos eorumque Apostolum sollicitudinis haeres Zacharias successit, qui veterem coniunctionem non modo renovavit sed mirifice auxit, confidentius etiam utens fortasse cum Bonifacio ac benevolentia ; et vicissim cum Zacharia Bonifacius, nuntiis compluribus atque epistolis familiarissimis ultro citroque missis. Hisce siquidem; inter alia quae commemorare longum est, suavissimis verbis legatum alloquitur suum Romanus Pontifex: « Cognoscat, frater diarissime, tua sancta fraternitas, ita dilectionem tuam habere in nostris praecordiis, ut te praesentialiter quotidie videre desideremus et ita te in noce stro consortio habeamus ut certe ministrum Dei et dispensatoci rem Ecclesiarum Christi » [13].

Iure igitur meritoque, rescribens Germaniae Apostolus extremis vitae suae annis Stephano Pontifici, Zachariae successori, hoc unum « discipulus Romanae Ecclesiae intimis ac visceratis obnixe flagitat precibus, ut familiaritatem et unitatem Sedis Apostolicae ab almitatis suae clementia impetrare et habere ce mereatur » [14].

Hac firmissima permotus fide, hac pietate et charitate inflammatus Bonifacius quam Sedi Apostolicae fidelitatem coniunctionemque singularem ex umbratili vitae monasticae palaestra primum hausisse videtur in patria, quam deinde, in apertum certamen vitae apostolicae progressurus, Romae, super corpus ipsius B. Petri Apostolorum Principis, sacro interposito iureiurando promiserat, quam denique veluti sui apostolatus formam ac susceptae legationis regulam, in medium discrimen aciemque produxerat, eamdem et constantissime retinuit, et ceteris etiam omnibus, quos per Evangelium genuisset, vehementer commendare nunquam destitit, atque tanta sedulitate inculcare ut illam veluti testamenti loco reliquisse videretur.

Ita enim senex laboribusque confectus, quamquam de se humillime praedicabat : « ultimus et pessimus sum omnium legatorum, quos catholica et apostolica Romana Ecclesia ad praedicandum Evangelium destinavit » [15], Romanam tamen illam legationem suam prae se ferebat, eaque unice glorians in Domino, ipse se « legatum Germanicum sanctae catholicae apostolicae romanae Ecclesiae » appellare gaudebat, professus devotum servum Romanorum Pontificum pro auctoritate sancti Petri et subditum discipulum atque obedientem esse velle.

Tam alte insederat eius animo ac penitus haerebat quod Cyprianus martyr, antiquissimae traditionis Ecclesiae testis, firmissime adserebat : « Deus unus est, et Christus unus et una Ecclesia et cathedra una super Petrum Domini voce fundata » [16]. quod item Ambrosius, magnus ille Ecclesiae Doctor, praedicabat : « ubi Petrus, ibi Ecclesia; ubi Ecclesia, ibi nulla mors, sed vita aeterna » [17], quodque denique Hieronymus sapientissime docebat: « Ecclesiae salus in summi Sacerdotis dignitate pence det, cui si non exsors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in ecclesiis eificientur schismata quot sacerdotes » [18].

Quod utique tristissima quoque veterum discordiarum historia testatur, eorumque omnium, quae redundarunt ex illo fonte, maiorum experientia confirmat; quae tamen commemorare, tot aliis calamitatibus cruentisque caedibus oppresses, minime iuvat in praesenti, sed communibus potius lacrimis atque, si fieri posset, aeterna oblivione delere.

Praestat igitur veteris potius unitatis memoriam revocare coniunctionisque necessitudinem celebrare quae inter principem Germanorum Apostolum Bonifacium universamque Germaniae gentem atque hanc Apostolicam Sedem intercessit; e cuius legatione omnis est apud Germanos profecta religio et prosperitas ipsa humani civilisque convictus.

De qua quidem plura proferri possunt, ut optime nostis, dilecte Fili Noster et venerabiles Fratres, perutili sane recordatione commemoranda. At satis multa iam protulimus, et nimis fortasse multa, dum res agitur in promptu et sane planior quam ut prolixa oratione multisque argumentis indigeat. Quod si haec fusius, quam necessitas postulabat, commemoravimus, id propterea placuit, ut vobiscum memoria vetera repetentes nonnihil solatii ad praesentia aequiore animo perferendi perciperemus, in spem erecti afhiturae quam primum huius redintegrationis unitatis, coniunctionisque Ecclesiae in multitudine pacis atque in vinculis charitatis.

In iis enim immorari iucundum eoque iucundius, quod Bonifacii decessoris vestri exempla virtutesque singulares, in primisque illam amicitiae coniunctionisque necessitudinem quam hisce litteris celebrandam suscepimus, in vestris conspicimus atque admiramur vitae rationibus repraesentatam Nobis et quodammodo expressam. Vivit enimvero apud vos et gloriosissime vivit vester Germaniae « Apostolus; vivit, ut ipse se appellabat, Legatus Germanicus catholicae Romanae Ecclesiae », eandem suam illam Romanam legationem veluti sustinens adhuc precibus, exemplis, rerumque gestarum memoria, quibus profecto « defunctus adhuc loquitur». At vero ita loquens, populos quondam suos ad unitatem potissimum Ecclesiae Romanae invitare atque adhortari ille videtur, fidus interpres ac praeco Magistri et Servatoris nostri Iesu, qui hoc potissimum precamur et commendat suis « ut unum sint ». Invitat ille quidem coniunctiores Ecclesiae alumnos ut arctius amantiusque adhaerescant; invitat ceteros, ab unitate abscissos, ut ad eiusdem sinum Ecclesiae Matris pie se fidenterque recipiant, veteribus sepositis odiis, simultatibus, praeiudicatis opinionibus; omnes denique christifideles sive recens adscitos, sive iam pridem cooptatos, ut in eiusdem consensione fidei et coniunctione volunt at um perseverent; ex qua tandem divina floreat Charitas atque ipsa etiam civilis hominum societatis concordia. Quis autem non hanc Patris invitationem adhortationemque exaudiat?

Quis paternam doctrinam, exempla, Vocem denique ipsam despiciat? Nam ut scriptoris item antiqui, popularis vestri, candidissima verba usurpemus in primis opportuna, cum Romanae Bonifacii legationis apud vos centenaria memoria recolitur, « si iuxta Apostolum patres carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur, nonne multo magis obtemperabimus patri spirituum ? Pater namque spiritualis non solum Deus ornee nipotens dicitur, sed etiam omnes, quorum doctrina et exempla ad agnitionem veritatis instruimur, ad stabilitatem religionis incitamur. Sicut et Abraham ob fidei obedientiaeque suae meritum, cunctis imitandum, pater omnium dictus est in Christo credentium, haud aliter sanctus praesul Bonifacius omnium Germaniae incolarum pater dici potest pro eo, quod illos verbo praedicationis primitus Christo genuit, exemplis confirmavit, postremo animam quoque suam pro ipsis posuit, qua charitate nemo maiorem valet exhibere » [19].

Illud tamen adiungimus, dilecte Fili Noster et venerabiles Fratres, - quamquam id vestrum scimus latere neminem, - miram hanc Bonifacii charitatem, non unius Germaniae finibus circumscriptam, populos omnino omnes, inter se inimicissimos licet, esse complexam; quemadmodum et potiore quidem amore, iuxta ordinem virtutis, complexus est Germaniae apostolus finitimam Francorum gentem, cuius aeque reformatur extitit prudentissime ; ac « de stirpe et prosapia Anglorum procreatos populares suos, quibus praecipue eiusdem generis vernaculus, universalis Ecclesiae legatus et servus Sedis Apostolicae », fidei catholicae, eisdem a S. Gregorii Magni Pontificis legatis Romanis illatae, propagationem, apud Saxonum quoque populos ex eodem ortos genere obtinendam, ac denique « unitatem et communionem dilectionis » custodiendam amantissime commendavit [20].

Quoniam vere charitas - ut eiusdem verba scriptoris, quem supra laudavimus, iterum Nostra faciamus - est « bonorum omnium origo ac finis, Nos etiam in hac terminum ponamus » [21], dilecte Fili Noster et venerabiles Fratres. Id igitur votis omnibus comprecamur ut in hac perturbata hominum societate, Omnipotentis Dei Ecclesiaeque suae instauratis iuribus, legibus, cultu ac memoria denique ipsa revocata, charitas christiana revirescat, quae cum bellis odiisque furentibus tum dissidiis, schismatis atque erroribus serpentibus undique finem imponens, populos inter se foedere devinciat arctiore quam fluxis hominum pactis, unitate fidei potissimum et veteris coniunctionis consuetudine, seu necessitudine potius, cum hac Apostolica Sede, quam Christus Dominus noster veluti quoddam familiae in terris suae fundamentum constitutam voluit, et virtutibus, sapientia, laboribus tot Sanctorum atque ipso denique Martyrum, ut Bonifacii vestri, sanguine consecratam.

Hac autem consensione fidei et volunt a tum coniunctione ubique terrarum instaurata, illud Nos etiam usurpare iure quodam Nostro videbimur, de plebe christiana universa, quod Romani conscientia primatus ac sacra Apostolicae Sedis auctoritate permotus, iam inde a primo saeculo christiano peculiariter conscribebat Clemens Papa Corinthiis : « Gaudium et laetitium nobis praestabitis, si oboedientes facti iis quae scripsimus per Spiritum Sanctum resecetis illegitimum zeli vestri studium secundum exhortationem quam de pace ac concordia fecimus in hac epistola » [23].

Atque utinam hoc nobis omnibus Bonifacius Apostolus ac Martyr impetret, ac populis praesertim, potiori iure, sive origine sive electione suis : illud utique idem e beatorum sedibus perficiens quod ipso fatente efficere nunquam cessavit in terris: « quantoscunque audientes vel discipulos in ista legatione mihi Deus donaverit, ad oboedientiam Apostolicae Sedis invitare et inclinare non cesso » [24].

Huius interea auspicem spei laetissimique fructus vestror um solemnium, Apostolicam Benedictionem amantissime impertimus, simulque ad augendam solemnitatem S. Bonifacii haec de sacro Ecclesiae thesauro perlibenter concedimus :

I . Quovis die proximorum mensium Iunii et Iulii, exceptis diebus Pentecostes, Corporis Christi et SS. Apostolorum Petri et Pauli, in omnibus Germaniae Ecclesiis et Oratoriis publicis vel semipublicis, ubi solemnia saecularia agentur, cuilibet sacerdoti utriusque cleri Missam de Sancto, tum in triduana supplicatione tum in ipso fausto die celebrare liceat.

II . Quo die festum agetur, Antistes loci vel per se vel per alium ab ipso deputandum Papalem Benedictionem impertiri queat.

III. Quicumque Germaniae Ecclesias ubi saeculare festum celebrabitur, eo ipso die inviserint, Indulgentiam Plenariam toties quoties ad modum Portiunculae lucrari possint.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xiv mensis Maii, anno MCMXIX, Pontificatus Nostri quinto.

BENEDICTUS PP. XV


*A.A.S., vol. X (1918), n. 7, pp. 209-221

[1] II Cor., XI, 28.

[2] Coloss., III, 11.

[3] Vita S. Bonifacii auctore WILLIBALDO, c. V,13-14.

[4] Ep. Exigit manifestata, inter Bonif. ep. XII (al. II).

[5] Vita S. Bonifacii, cap. VI,16.

[6] Ibid., VII,19.

[7] Ep. LIX (al. LVII).

[8] Vita S. Bonifacii, c. VII,21.

[9] Ep. Sollicitudinem nimiam inter Bonif. ep. XVII (al. VI).

[10] Vita S. Bonifacii, c. VIII,25.

[11] Ibid., c. VIII,25 sq.

[12] Ibid., c. IX,27 sq.

[13] Ep. Susceptis, inter Bonif. ep. LI (al. L).

[14] Ep. LXXVIII.

[15] Ep. LXVII (al. XXII).

[16] CAECILII CYPRIANI Ep. XLIII, 5.

[17] Enarr. in Ps. XL, n. 30.

[18] Contra Lucif., 9.

[19] Vita S. Bonifacii auctore OTHLONO monacho, lib. 1, cap. ult.

[20] BONIF. Ep. XXXIX (al. XXXVI).

[21] Ibid.

[22] S. CLEM. ROM., Ep. 1 ad Corinthios, LXIII.

[23] Ep. L (al. XLIX).

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana