Index   Back Top Print

[ EN  - FR  - IT  - LA ]

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE ENCYCLICAE

IN PRAECLARA SUMMORUM*

DILECTIS FILIIS DOCTORIBUS ET ALUMNIS LITTERARUM ARTIUMQUE OPTIMARUM ORBIS CATHOLICI,
SAECULO SEXTO EXEUNTE AB OBITU DANTIS ALIGHERII.

VENERABILES FRATRES SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

In praeclara summorum copia hominum, suo splendore et gloria fidem catholicam illustrandum, qui cum in omni genere, tum praesertim in litteris diseiplinisque optimis ita sunt versati ut, immortalibus facultatis suae editis fructibus, de civili societate aeque ac de Ecclesia bene meruerint, singularem plane Dantes Aligherius locum obtinet, cuius ab obitu plenus mox erit annus sexcentesimus. Profecto huius viri praestantia excellens num quam fortasse alias testatior fuit quam hoc tempore; nam ad eius ornandam memoriam non modo sese alacris comparat Italia, cui de tali sobole gloriar licet, sed apud omnes, quotquot sunt, excultas ad humanitatem gentes novimus propria quaedam constituta esse eruditorum consilia ob eam causam: ut hoc humani generis insigne decus communi orbis terrarum praeconio celebretur.

Iamvero tam mirifico quasi choro bonorum omnium non solum non deesse Nos decet, sed quodammodo praeesse; quandoquidem Aligherium in primis et maxime Ecclesia parens agnoscit suum. Cum igitur sub exordium Pontificatus epistolam ad Archiepiscopum Ravennatium dederimus de templo in Aligherii saecularia decorando, quocum monumentum sepulcri eius continens est, nunc, ea ipsa sollemnia tamquam: auspicantibus, visum est Nobis, dilecti filii, qui, Ecclesia advigilante, in litterarum studiis versamini, vos alioqui universos, quo faciamus vel planius, quanta intercedat Aligherio cum hac Petri Cathedra coniunctio, quamque sit necesse  laudes, tanto tributas nomini, in fidem catholicam haud exigua ex parte redundare.

Ac primum, quoniam hic noster in omni vita catholicam religionem in exemplum est professus, ipsius votis consentaneum videtur, quod intelligimus futurum, ut, religione auspice, sollemnis eius commemoratio fiat, et ea exitum quidem Ravennae habeat ad Sancti Francisci, sed initium capiat Florentia ad Sancti Ioannis, de qua aede pulcherrima ipse, prope iam acta aetate, acri cum desiderio recogitabat exui, optans scilicet et cupiens ibidem poeticam lauream de salutaris  lavacri fonte suscipere, ubi infans, rite fuisset ablutus. — Cum in eam incidisset aetatem, quae philosophiae divinarumque rerum studiis floreret, doctorum scholasticorum opera qui lectissima quaeque a maioribus accepta colligerent, subtilitesque ad suam rationem revocata posteris traderent, is in magna varietate disciplinarum, secutus est maxime Thomam Aquinatem, Scholae principem; eoque magistro, cuius angelica mentis indoles nobilitata est, fere didicit quidquid philosophando ac de divinis rebus disputando didicit, cum quidem nullum cognitionis scientiaeque genus negligeret, multusque esset in Sacris Scripturis atque in Patrum libris pervolutandis. Ita quavis a doctrina instructissimus, in primis autem christianae sapientiae consultus, cum mentem appulisset ad scribendum, ex ipso religionis regno materiam versibus tractandam paene immensam planeque gravissimam sumpsit. In quo quidem huius incredibilem magnitudinem et vim ingenii mirari licet; sedi simul est ante oculos, multum ei roboris a divinae fidei afflatu accessisse, eoque factum esse, ut suum ipse opus maximum traditae divinitus veritatis splendore multiplici non minus, quam omnibus artis luminibus distingueret. Etenim haec, quae merito appellatur divina, Comoedia omnis, in iis ipsis quas habet multis locis vel fictas res et commenticias, vel recordationes mortalis vitae, eo demum spectat, ad iustitiam efferendam providentiamque Dei, mundum et in cursu temporum et in aeternitate gubernantia, hominibusque tum singulis tum consociatis aut praemia tribuentis aut poenas, quas meruerint. Quare, congruenter admodum iis quae catholica  fide creduntur, in hoc nitet poemate et unius Dei augusta Trinitas, et humani generis ab Incarnato Dei Verbo facta Redemptio et Mariae Virginis Deiparae caelorum Reginae benignitas summa ac liberalitas et sanctorum angelorum  hominumque beatitudo superna; cui quidem e regione opponuntur apud inferos supplicia impiis constituta, interiecta inter utrumque locum sede animarum, quibus, suo tempore expiatis, aditus in caelos patefiat. Atque horum ceterorumque catholicorum dogmatum in toto carmine sapientissimus quidam contextus apparet. - Quod si de caelestibus rebus scientiae pervestigatio progrediens aperuit deinceps eam mundi compositionem sphaerasque illas, quae veterum doctrina ponerentur, nullas esse, naturamque et numerum et cursum stellarum et siderum alia esse prorsus atque illi iudicavissent, manet tamen hanc rerum universitatem quoquo eius partes regantur ordine eodem administrari nutu quo est condita Dei omnipotentis qui omnia quaecumque sunt, moveat et cuius gioria plus minus usquequaque eluceat: hanc autem terram quam nos homines incolimus licet ad universi caeli complexum iam non quasi centrum, ut opinio fuit, obtinere dicenda sit, ipsam tamen et sedem beatae nostrorum progenitorum vitae fuisse, et testem deinde tum eius, quam illi fecerunt ex eo statu prolapsionis miserrimiae tum restitutae Iesu Christi sanguine hominum salutis sempiternae. - Ergo triplicem animarum vitam, quam cogitatione finxerat sic explicavit ut declarandae ante extremum divini iudicii diem vel damnation reproborum vel piorum manium purgationi vel beatorum felicitati clarissimum lumen ab intima fidei doctrina petere videatur.

Iam vero ex iis quae cum in ceteris scriptis, tum praesertim in tripartito tradit carmine, haec potissimum putamus bono esse posse hominibus nostris documento. Primum Scripturae Sanctae summam deberi a christianorum quoque reverentiam, summoque cum obsequio oportere accipi quidquid ea contineatur, ex eo confirmat quia quamquam scribae divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est [1]. Quod sane pulcre est verissimeque dictum. Itemque illud, vetus et novum Testamentum, quod in aeternum mandatum est, ut ait Propheta, habent spiritualia documenta quae humanam rationem transcendunt tradita a Spiritu Sancto, qui per Prophetas et Hagiographos, qui per coaeternum sibi Dei Filium Iesum Christum et per eius discipulos, supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit [2]. Rectissime igitur de eo quod mortalis vitae cursum sequetur, aevo sempiterno « nos certum habemus, ait ex doctrina Christi veracissima quae Via, Veritas et Lux est: Via quidem, nam ea ipsa ad immortalitatis beatitudinem nulla re impediti contendimus; Veritas, quia omnis est erroris expers; Lux, quia nos in mundanis inscitiae tenebris illuminat » [3]. Neque is minus colit atque observat veneranda illa Concilia principalia, quibus Christum interfuisse nemo fidelis dubitat. Ad haec magni etiam ab eo fiunt scripturae doctorum Augustini et aliorum quos, inquit, a Spiritu Sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum vel omnino non vidit, vel, si vidit, minime degustavit [4].

Ecclesiae vero Catholicae auctoritati mirum quantum tribuit Aligherius, quantum Romani Pontificis potestati, utpote ex qua quaevis Ecclesiae ipsius leges et instituta valeant. Quare nervose illud christianos admonet, cum utrumque Testamentum habeant simulque Pastorem Ecclesiae a quo ducantur his ad salutem adiumentis contenti sint. Ecclesiae igitur malis sic affectu ut suis omnemque christianorum a summo antistite defectionem deplorans et exsecrans, Cardinales Italos post Apostolicam Sedem Roma translatam, ita alloquitur: Nos quoque eundem Patrem et Filium, eundem Deum et hominem, nec non eandem Matrem et Virginem profitentes, propter quos et propter quorum salutem ter de caritate interrogat dictum est; Petre pasce sacrosanctum ovile; Römern, cui post tot triumphorum pompas et verbo et opere Christus orbis confirmavit imperium; quam etiam ille Petrus et Paulus gentium praedicator in Apostolicam Sedem aspergine proprii sanguinis consecrarunt; quam nunc cum leremia non lugendo post venientes, sed post ipsum dolentes viduam et desertam lugere compellimur; piget, heu, non minus quam plagam lamentabilem cernere haeresum [5]. Itaque Ecclesiam Romanan vel matrem piissimam vel Sponsam Crucifixi nominat, Petrum autem traditae a Deo veritatis iudicem falli neseium, cui de rebus, aeternae salutis causa, credendis agendisve, ab omnibus sit obedientisisime obtemperandum. Quapropter, quamvis Imperatoris dignitatem ab ipso Deo proficisci existimet haec tamen veritas inquit non sic stricte recipienda est ut Romanus Princeps in aliquo Romano Pontifici non subiaceat; quum mortalis ista felicitas quodammodo ad immortalem felicitatem ordinetur [6]. Optima enimvero plenaque sapientiae ratio quae quidem si hodie sancte servetur fructus sane rebus publicis afferat prosperitatis uberrimos.

At in Summos Pontifices sui temporis perquam acerbe et contumeliose est invectus. - Scilicet in eos, a quibus de re publica dissentiebat, cum ea parte ut opinabatur facientibus quae se domo patriaque expulisset. Atqui ignoscendum est viro tantis iactato fortunae fluctibus, si exulcerato animo quicquam fudit, quod transisse videtur modum: eo vel magis quod ad iram eius infiammandam non est dubium quin hominum, ut assolet, male de adversariis omnia interpretantium, rumores accesserint. Ceterum, quoniam » - quae est mortalium infirmitas - « necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere » [7], quis neget nonnulla eo tempore fuisse in hominibus sacri ordinis haud probanda, quae animum eius, Ecclesiae dediti s simuim, aegritudine molestiaque afficereiit, cum eadem viris, vitae sanctimonia praestantibus, graves, ut accepimus, querimonias expresserat ? Sed enim, quicquid in sacro ordine, seu recte seu perperam, reprehendit indigliabundus ac vituperavit, nihil umquam tamen detractum voluit de honore Ecclesiae debito, nihil de Summarum Clavium observantia: quamobrem in politicis suam propriam tueri sententiam instituit illa reverentia fretus, quam pius filius debet patri, quam pius filius matri, pius in Christum, pius in Ecclesiam, pius in Pastorem, pius in omnes Christianam religionem, profitentes, pro salute veritatis [8].

His igitur religionis fundamentis cum omnem sui poematis tamquam fabricam excitaverit, mirum non est, si quasi quendam catholicae doctrinae thesaurum in eo conditum reperias, id est cum philosophiae theologiaeque christianae sucum, tum etiam divinarum summam legum de ordinandis administrandisve rebus publicis : neque enim is erat Aligherius, qui, patriam amplificandi causa vel principibus gratificando negligi posse diceret publice iustitiam Deique ius, cuius in conservatione probe sciret civitates niti maxime et consistere.

Quare ab hoc Poeta mirificara quidem, pro eius excellentia, licet oblectationem petere, at non minorem fructum et eum ad eruditionem simul artis atque ad disciplinam virtutis aptissimum; modo, qui eum adierit, vacuo sit praeiudicatis opinionibus anime studiosoque veritatis. Quin, cum e nostris non pauci numerentur boni poetae qui omne ferre punctum, ut dicitur, videantur, miscentes utile dulci, habet hoc Dantes, ut singulari lectorem et imaginum varietate et colorum pulcritudine et sententiarum ac verborum granditate capiens, ad christianae sapientiae amorem alliciat atque excitet: ipsumque neiao ignorat aperte professum, ea se mente hoc carmen composuisse, ut aliquod praeberet omnibus vitale nutrimentum. Itaque scimus nonnullos, vel recenti memoria, qui remoti a Christo, non aversi essent, cum huius praecipue lectione studioque tenerentur, divino munere, veritatem primo suspexisse catholicae fidei, ac subinde se in Ecclesiae sinum libentissime recepisse.

Quae hactenus memorata sunt, satis ostendunt quam sit opportunum per haec saecularia toto orbe catholico optimum quemque eo fieri alacriorem ad retinendam, fautrioem bonarum artium, Fidem, cuius haec ipsa virtus egregie, si unquam alias, in Aligherio spectata est. Etenim in eo non modo summa ingenii facultas efficit admirationem: verum etiam immensa quaedam magnitudo argumenti, quod divina ei religio ministravit ad canendum; et is quod habuerat a natura tantum acuminis, diu quidem multumque exemplarium veterum contemplatione limavit, sed eo magis exacuit Ecclesiae Doctorum et Patrum disciplinis, ut diximus; quae res ei tribuit, ut cogitatione et mente multo evolare altius tiusque posset, quam si naturae finibus, exiguis sane, se continuisset. Itaque eum, quamquam a nobis tanto saeculorum intervallo seiungitur, huius paene aetatis dixeris esse, certe longe recentiorem quam quemquam ex his, qui nunc sunt, cantoribus vetustatis eius quam Christus e Cruce victor de medio pepulit. Eadem omnino spirat in Aligherio, atque in nobis pietas; eosdem habet sensus religio; iisdem tamquam velaminibus utitur « allata nobis de caelo veritas, qua tam sublime evecti sumus ». Haec eius nobilissima laus est, christianum esse poetam, id est christiana instituta, quorum contemplaretur toto animo speciem ac formam, de quibus mirabiliter sentiret, quibus ipse viveret, divino quodam eecinisse cantu; quam laudem qui inficiali non dubitant, omnem Comoediae religiosam, rationem commenticiae cuidam fabulae comparantes, nulla veritate subiecta, ii profecto id inficiantur quod est in Poeta nostro praecipuum, et ceterarum eius laudum fundamentum.

Ergo, si tam magnam honestatis amplitudinisque suae partem debet catholicae fidei Dantes, iam, ut alia omittamus, vel hoc uno exemplo illud confirmare licet, tantum abesse ut obsequium mentis animique in Deum ingeniorum cursum retardet, ut incitet etiam et promoveat: item iure colligitur, quam male consulant progressioni studiorum et humanitatis, qui nullum in iuventutis institutione patiuntur esse Religioni locum. Dolendum est enim disciplinam, qua publice studiosa iuventus instituitur, eiusmodi esse solere, quasi nulla sit Dei habenda homini ratio, nulla earum omnium, quae supra naturam sunt, rerum maximam. Nam, sicubi « poema sacrum » non habetur scholis publicis alienum, quin etiam in libris numeratur qui sunt studiosius perlegendi, at vitale illud nutrimentum, cui ferendo natum est, plerumque minime affert adolescentibus, utpote, disciplinae vitio, non sic animatis erga ea quae sunt divinae fidei, quemadmodum oportet. Quod utinam haec sollemnia saecularia id efficiant, ut, ubicumque datur opera erudiendae in litteris iuventuti, debito sit in honore Dantes, alumnosque christiana doctrina ipse imbuat; cui quidem in poemate condendo nihil aliud fuit propositum, nisi vemovere viventes in hac vita de statu miseriae, id est peccati, et perducere ad statum felicitatis, id est divinae gratiae [9].

Vos vero, dilecti filii, quibus auspicato contingit, ut litterarum artiumque optimarum studia, Ecclesia magistra, exerceatis, diligite earumque habete ut facitis, hunc Poetam, quem appellare christianae sapientiae laudatorem et praeconem unum omnium eloquentissimum non dubitamus. Huius enim in amore quo plus profeceritis, eo vos et perfectius ad veritatis splendorem vestros excoletis animos, et in Fidei sanctae obsequio studioque constantius permanebitis.

Atque auspicem divinorum munerum paternaeque benevolentiae Nostrae testem, apostolicam benedictionem vobis omnibus, dilecti filii, amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXX mensis aprilis MCMXXI, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

BENEDICTUS PP. XV 


[1] Mon. III, 4.

[2] Mon. III, 3, 16.

[3] Conv. II, 9.

[4] Mon. III, 3.

[5] Epist. VIII.

[6] Mon. III, 16.

[7] S. Leo M., Serm. 4 de Quadrag.

[8] Mon. III, 3.

[9] Epist. X, 15.

 

*A.A.S., vol. XIII (1921), n. 6, pp. 209-217.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana