Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

YORENSIS*

IN HONDURIA NOVA CONDITUR DIOECESIS YORENSIS.


Ad efficacius providendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater Noster Ansgarius Andreas S.R.E. Cardinalis Rodríguez Maradiaga, S.D.B., Archiepiscopus Metropolita Tegucigalpensis, audita Conferentia Episcoporum Honduriae, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a sua ecclesiastica circumscriptione nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Antonii Arcari, Archiepiscopi titulo Caeciritani et in memorata Natione Nuntii Apostolici, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Tegucigalpensi archidioecesi separamus integrum territorium paroeciarum quae patrio sermone nuncupantur: Nuestra Señora de las Mercedes, Nuestra Señora de Suyapa, San Ignacio de Loyola, San Francisco de Asís, Santa Rita de Casia, Santiago Apóstol, Nuestra Señora del Carmen, Inmaculada Concepción et San Jorge; atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Yorensem, iisdem circumscriptam finibus quibus praefatae paroeciae simul sumptae nunc terminantur. Conditae Ecclesiae sedem episcopalem in loco El Progreso ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « de las Mercedes » dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea dioecesim Yorensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Tegucigalpensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi ipsius metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Antonio Arcari, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Honduria, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Septembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

 

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 


Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 10, pp. 938-939.

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana