Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ITANAGARIENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ITANAGARIENSIS.

 

Cum nuper esset petitum ut in India dioecesis Tezpurensis ita divideretur ut nova dioecesis constitueretur ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius consulendum, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Petri López Quintana, Archiepiscopi titulo Acropolitani atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotae postulationi censuit esse concedendum. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Tezpurensi separamus territorium districtuum civilium Tawang, West Kameng, East Kameng, Papum Pare, Upper Subasini, Lower Subasini, Kurung Kamey, West Siang, East Siang et Upper Siang; ex iisque distractis locis novam condimus dioecesim Itanagariensem, patrio sermone « Itanagar » nuncupandam, quam metropolitanae Ecclesiae Guvahatinae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate « Itanagar » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Iosephi dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Petrus López Quintana, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 4, pp. 303-304

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana