Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MAUMERENSIS*

In Indonesia nova conditur dioecesis Maumerensis appellanda.

 

 

Verbum glorificantes Dei, quod manifestatum est in carne et praedicatum est gentibus, singularem nunc vertimus attentionem ad Ecclesiam quae est in Indonesia. Fidelium enim istius Nationis spiritalem progressionem cum animi Nostri gaudio considerantes, de nova cogitamus dioecesi ibi instituenda. Idcirco quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, ab archidioecesi Endehena separamus partem orientalem territorii ex quo novam dioecesim constituimus Maumerensem appellandam, cuius limites civilem regionem v.d. Sikka amplectuntur. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. Maumere statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Maumerensem Metropolitanae Ecclesiae Endehenae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Nuntium Apostolicum in Indonesia deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Decembris, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 1, pp. 6-7

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana