Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

UROMIENSIS*

Nova dioecesis constituitur in Nigeria Uromiensis appellanda.

 

 

Cunctae catholicae Ecclesiae cum praesideamus, summam curam ponimus in Evangelii salute quam latissime diffundenda, ut eiusdem beneficia et monita omnes gentes contingant cunctasque regiones. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita consentanea sententia, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Uromiensem appellandam, quae territoria populari loquela nuncupata « Local Government Areas, i.e. Esan West, Esan Central, Esan North-East, Esan South-East e Igueben » subdistrictus et ea ab archidioecesi Urbis Beninensis seiungenda, complectetur. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Urbis Beninensis suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Uromi vocatur, et ibidem templum Sancto Antonio de Padua dicatum ad statum Cathedralis ecclesiae attollimus. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Laurentium Fratini, Archiepiscopum titulo Botrianensem atque in Nigeria Apostolicum Nuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Decembris, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 1, pp. 7-8

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana