Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DONKORKROMENSIS*

IN GHANA CONSTITUITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DONKORKROMENSIS.

 

 

Ad expeditius et efficacius consulendum spirituali Christifıdelium saluti itemque Evangelizationis operi in Districtu civili Ghanensis Nationis patria lingua « Donkorkrom » nuncupato, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Georgii Kocherry, Archiepiscopi titulo Othonensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, censuit Praefecturam Apostolicam ibidem esse condendam.

Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A dioecesi Koforiduana distrahimus Districtum civilem « Donkorkrom », ad ipsam Sedem hucusque pertinentem, ex eoque constituimus Praefecturam Apostolicam Donkorkromensem, quam sollicitis curis sodalium Societatis Verbi Divini committimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum memoratus Venerabilis Frater Georgius Kocherry; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 7, pp. 586-587

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana