Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KOTAKINA-BALUENSIS*

In Malaesia constituitur nova Provincia Ecclesiastica Kotakinabaluensis, cuius metropolitana Ecclesia erit
Sedes eiusdem nominis.

 

 

Cum Ecclesia Catholica in Malaesia, in territorio Provinciae EcclesiasticaeKuchingensis, haud parva incrementa passim suscepisset, ut ipsis Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus ibidem operose adlaborantibus meritae tribueretur testimonium laudis eorumque animi incitarentur ad novos maioresque in dies exantlandos labores necnon ut ipsa Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, votis, censuit nuper novam Provinciam Ecclesiasticam iisdem in locis esse condendam. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. Novam Ecclesiasticam Provinciam in Malaesia constituimus Kotakinabaluensem efformatam dioecesi Kotakinabaluensi, quae erit metropolitana Sedes, et Ecclesiis Keningauensi et Sandakana. Insuper Venerabilem Fratrem Ioannem Lee Hiong Fun-Yit Yaw, hactenus Episcopum Kotakinabaluensem, renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Kotakinabaluensem. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Salvatori Pennacchio, Archiepiscopo titulo Montis Marani et Apostolico Delegato in Malaesia, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis memoratae Congregationi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Maii, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 587-588

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana