Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

INSULARUM COMORENSIUM*

VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN ARCHIPELAGO COMORENSI, INSULARUM COMORENSIUM APPELLANDUS

 

 

Divini Salvatoris verbis obsequentes, cupimus evangelicam doctrinam divulgare ubique terrarum et omnes gentes docere servare omnia quaecumque Ipse mandavit nobis (cfr. Mt 28, 19s). Quod certe facilius fieri potest, si assidui habentur pastores atque necessaria instituta. Ideo cogitamus etiam de aptis ecclesiasticis constituendis structuris.

Cum vero Administratio Apostolica Insularum Comorensium, curis Societatis Divini Salvatoris concredita, catholicae religionis probata ostendit documenta, visa est Nobis illa circumscriptio ecclesiastica ita maturavisse ut in praesens ad superioremgradumevehi possit. Quo proposito congruenter perpenso, de consilio Congregationis pro GentiumEvangelizatione, habito quorum interest favorabili voto, statuimus et decernimus novum Vicariatum Apostolicum Insularum Comorensium appellandum ibidem condere, qui eodem constet territorio ac prior Administratio Apostolica. Omnia, quae ad christifidelium bonum pertinent novi Vicariatus Apostolici, sollicitis curis Societatis Divini Salvatoris, quae ibidemfructuosamnavat operam, libenter ac fiduciose concredimus.

Haec omnia diligenter ad expedienda Venerabilem Fratrem Eugenium Martinum Nugent, Archiepiscopumtitulo Sancti Secundini in Dominica et Delegatum Apostolicum in Insulis Comorensibus delegamus, facta facultate quemvis alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi; re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sine mora mittantur.

Contrariis rebus quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Maii, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 6, pp. 313-314

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana