Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PELOTENSIS*

IN BRASILIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA PELOTENSIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Sacrorum Antistites Conferentiae Nationalis Episcoporum Brasiliae, maiori spirituali Christifidelium bono studentes consulere, ab hac Apostolica Sede unanimo consensu postulaverunt ut, dismembrato territorio Provinciae Ecclesiasticae Portalegrensis in Brasilia, quae multitudine civium ac numero dioecesium suffraganearum eminet, nova Provincia Ecclesiastica Pelotensis constitueretur. Nos vero pro gravissimo, quo fungimur, munere solliciti de cunctis particularibus Ecclesiis, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi, Sanctae Matri Ecclesiae animarumque saluti profuturae, libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Sedem episcopalem Pelotensem a metropolitico iure Ecclesiae Portalegrensis in Brasilia seiungimus et ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis evehimus, cui proinde iura ac privilegia conferimus, quibus ceterae metropolitanae Sedes ad normam iuris fruuntur. Nova condita Provincia Ecclesiastica Pelotensis efformabitur metropolitana Ecclesia eiusdem nominis atque dioecesibus Bagensi et Rivograndensi, hactenus ad Provinciam Ecclesiasticam Portalegrensem in Brasilia pertinentibus. Insuper Pelotensem pro tempore sacrorum Antistitem archiepiscopali dignitate et gradu Metropolitae insignimus iuribus ac privilegiis cumulatum, quae in catholico orbe sunt secundum canonum normam ceteris Metropolitis, dum aequalibus etiam oneribus et obligationibus obstringimus quibus ipsi ligantur. Praeterea Sedis Pelotensis nunc Praesulem, Venerabilem Fratrem Hyacinthum Bergmann ad archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus ac privilegiis, quibus potiuntur alii Metropolitae, at oneribus similiter nectimus et obligationibus, quibus iidem subiciuntur. Quae praescripsimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito sincerum exemplar actus effectae exsecutionis Congregationi pro Episcopis, quam primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo tertio mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

MARCUS card. OUELLET
Congr. pro Episcopis Praef.


 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 439-440.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana