Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SYLHETENSIS*

IN BANGLADESA NOVA CONDITUR DIOECESIS SYLHETENSIS

 

Missionali Ecclesiae navitati Nos, beati Petri Successor, valde volentes favere, sollicitam nunc vertimus mentem ad fideles in Bangladesa degentes. Eorum igitur spiritales perspicientes necessitates, de nova cogitamus dioecesi, sicut expostulatum est, ibi instituenda. Idcirco, quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, territorium districtuum civilium vulgo Sylhet, Sunamganj, Habigganj et Moulibazar ab Archidioecesi Dacchensi abstrahimus, ex quibus novam Dioecesim erigimus Sylhetensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. Lokhipur statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Divinae Misericordiae dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Sylhetensem Metropolitanae Ecclesiae Dacchensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Iosephum Marino, Archiepiscopum titulo Natchitochensem et Apostolicum Nuntium in Bangladesa, deputamus, onere imposito ad memoratam Congregationem authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die octavo mensis Iulii, anno Domini bismillesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n.8, pp. 512-513.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana