Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO SIGISMUNDO GORAZDOWSKI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

« Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos » (1 Cor 9, 22).

Exemplar sequens sancti Pauli, beatus Sigismundus Gorazdowski suam vitam in ministerio erga animas et Ecclesiam consumpsit. Die I mensis Novembris anno mdcccxlv Sanochiae, in Polonia, est natus.

Optimam accepit in familia humanam religiosamque institutionem, quam deinde in gymnasio atque apud Iurisprudentiae Facultatem Studiorum Universitatis Leopolitanae (hodie intra fines Ucrainae) est prosecutus. Ad sacerdotium vocationem praesentiens, studia intermisit atque in Seminarium Maius Leopolitanum est ingressus. Die XXV mensis Iulii anno MDCCCLXXI presbyter est ordinatus.

Primis in sex annis ministerium pastorale in quibusdam archidioecesis Leopolitanae paroeciis exercuit veluti vicarius et administrator, singularem demonstrans indolem coniungendi navitatem sacerdotalem cum industria caritativa. Spiritales considerans fidelium necessitates Catechismum conscripsit et divulgavit atque Consilia et commendationes pro iuvenibus composuit. Speciali modo Eucharistiam coluit, concorditer cum Episcopis suis, et consilia secutus est sancti Pii X de Prima infantium Communione.

Pastoralia exsecutus est pro pauperum et aegrotantium bono incepta, aegrotantes cholera curavit atque mortuos sepeliebat, contagionis neglecto periculo. Tunc etiam ab Hebraeis sanctus considerabatur.

Ab anno MDCCCLXXVII Leopolitana in urbe suam exercebat sacerdotalem et caritativam navitatem, in paroeciis scilicet sancti Martini, Sanctae Mariae a Nive, sancti Nicolai. Fuit etiam in quibusdam gymnasiis eodem loco religionis doctor et catechista.

Pervulgavit Catechismum nec non Principia et normas bonae educationis  pro parentibus et educatoribus, atque multas exaravit dissertationes in provincia pastorali et sociali. Commentaria sacerdotalia quae inscribebantur Bonus Pastor accurate est moderatus. Consociationem fundavit sacerdotum archidioecesis Leopolitanae, ut iis fraternum praestaret adiumentum atque spiritum corroboraret sacerdotalem et vitae pietatem.

Plurimae sunt operae caritativae beati Sigismundi, inter quas eminent:

Institutum pro Pauperibus Christianis, Domus Laboris pro Mendicantibus, Culina Popularis in qua multi manducabant operarii, studentes academici, adulescentes et praesertim Leopolitani pauperes. Aliae operae misericordiae a Beato fundatae sunt: Institutum pro Aegrotis Extremis et Convalescentibus, Collegium sancti Iosaphat, Domus Infantis Iesu (pro matribus solis et infantia derelicta), Schola Catholica sancti Ioseph (Polona et Germanica), Acta diurna catholica.

Die XVII mensis Februarii anno mdccclxxxiv Congregationem fundavit Sororum sancti Ioseph, quae in provincia operantur educationis, catechesis, ministerii erga aegrotos et pauperes. Anno mcmxiv ipse Beatus paroeciam reliquit et domum istius Congregationis est ingressus.

Fortitudo et patientia Beati extraordinariae fuerunt et illi difficultates et sacrificia cum serenitate et oboedientia erga Dei voluntatem obire permiserunt. Assiduus fuit in precibus et generosus in fide, caritate et fiducia in Deum. Singularem ostendit devotionem Passionis Domini, Eucharistiae, Virginis Sanctae et Purgatorii animarum. Peculiari pietate sanctum Ioseph est secutus, cuius protectioni totam concredidit Congregationem nec non varia Instituta caritatis et operae misericordiae.

Quamquam totam per vitam eum infirmitas et morbus comitabantur, meliore sciens se eo agendi more mandatis Domini plane se satisfacturum erga egentes atque dolentes, usque modo suum pro proximo ministerium adimplere studuit; in morbum die ante Natalis vigilias incidit anno MCMXIX, quia usque ad finem pauperibus servire voluit iisque praestare adiumentum.

Die I mensis Ianuarii anno MCMXX Leopoli est mortuus.

Anno MCMLXXXIX Causa incohata est Beatificationis et Canonizationis in archidioecesi Leopolitana. Summus Pontifex Ioannes Paulus II die XXVI mensis Iunii anno mmi inter beatos hunc Servum Dei recenseri voluit. Decretum super miraculo, intercessioni eiusdem Beati attributo, die xx Decembris prodiit anno MMIV. Die XXIV Februarii anno MMV Consistorium celebratum est Patrum Cardinalium, Archiepiscoporum et Episcoporum. Decrevimus deinde ut Canonizationis ritus die XXIII mensis Octobris eiusdem anni Romae perageretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Bilczewski, Caietanum Catanoso, Sigismundum Gorazdowski, Albertum Hurtado Cruchaga et Felicem a Nicosia Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Spectabilis hic vir clara edidit religiosae pietatis operumque bonarum testificationes. Ille enim suam vitam Deo omnino consecravit, Evangelium nuntiando proximisque praesertim aegrotis, pauperibus ac derelictis inserviendo. Nos enim, dum illius conspicimus vitam, qui, versans quoque in difficultatibus, Christum, hominum Redemptorem, fideliter sequi non dubitavit, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur nec non ad sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 6, pp. 425-427

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana