Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

BENEDICTUS XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
 QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
IN BEATORUM ALBUM RETTULIT
 SERVAM DEI

Elia De S. Clemente

 

Nos, vota Fratris Nostri Francisci Cacucci, Archiepiscopi Barensis-Bituntini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Elias a Sancto Clemente, virgo ex Ordine Monialium Discalceatarum B.M.V. de Monte Carmelo, quae suam contemplativam vitam Christi ex amore Ecclesiae ipsius ministerio devovit, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die undetricesima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decima quarta mensis Martii, anno Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana