Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE BONIFATIAE RODRÍGUEZ DE CASTRO,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Omnia omnibus simus oportet Iesum vestigia sequentes, qui, immemor suae condicionis et status divinitatis, parvus efficitur tamquam homines, quia venit eos ministrare et non ab ipsis ministrari ».

Cum Bonifatia Rodríguez de Castro his verbis alloquebatur Salmanticensem communitatem, inscia effigiem suiipsius ostendebat. Ad vitam eius constantis servitii referri possunt verba Domini: « Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit » (Io 12, 26).

Salmanticae in Hispania nata est die VI mensis Iunii anno MDCCCXXXVII in sede humilis vestificinae. Adulescens, nempe quindecim annos nata, segmentorum officium didicit, ut lucrum faceret ad vitam sustentandam. Devotionem excolens Sancti Ioseph et Immaculatae Conceptionis, coetum sociarum instituit Associationis Iosephinae in propria officina, quae centrum effectum est ad iura operosae mulieris tuenda. Simul cum Francisco Xaverio Butinyà i Hospital, sodali S.I. oriundo ex Catalaunia, die X mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIV condidit Congregationem Servarum Sancti Ioseph. Agebatur de singulari proposito vitae religiosae femininae, attinente ad ambitum operis intuitu mulieris operosae pauperis tempore quo industrialis revolutio Hispanica oriebatur. In eius officinis Nazarethanis Servae Sancti Ioseph mulieribus offerebant opus ad eas arcendas a periculis quibus earum dignitas committebatur propter opus extra parietes domesticos expletum. Animam exhalavit Zamorae in Hispania die VIII mensis Augusti anno MCMV omnium aestimata et uti sancta honorata. Beata Bonifatia Rodríguez de Castro testimonium perhibet de magnis praeceptis evangelicis: Domini mandatum largiter implet, ita ut amor fraternus identitatis sigillum exstet et amor in pauperes primatum teneat eius deditionis. Extraordinario evangelico praedita sensu, distinguere scivit tam Domini quam hominum vias, priores libere ac perspicue totam per vitam praeoptans absque ulla haesitatione, firmo certoque animo.

Deus est illi pater benignus et providens, cui illa vivit dedita, « fide fiduciaque plena ». Haec fides et fiducia in Deum nutriuntur assidua oratione et eam inter adversa stabilem firmamque reddunt. Posthabet et obliviscitur contumelias, calumnias et iniustitias; vestigia Iesus ex propinquo sequitur et sinit ut silentium eius et remissio labia sua claudant et omnia fulgidum et heroicum exemplum humilitatis efficiantur. Nullo umquam tempore in questum se profudit, immo felicem se gerebat dum Iesu silentium imitabatur et caritatem ad suos remittendos carnifices. Mater et magistra facta est mulierum operibus deditarum, quas uti pupillam oculorum suorum habebat; et pro quibus totam vitam impendit, etenim ad praeventionem mulieris pauperis opere carentis tuendam, prout est munus authenticum Instituti, vexationes subiit et detractiones. Scivit perpeti omnino conscia omnia a Deo exspectare, « iugiter praedita aequo, quieto et affabili animo » et « nihil aliud curans nisi ut Deo in omnibus placeret ».

Specifica contributio ad spiritualitatem Ecclesiae est sequela Iesu in vita Nazarethana, socians orationem cum opere in simplicitate vitae cotidianae. Sententia « orationem cum opere sociare » in eo est ut pro mundo operario saeculi XIX Deus in omnibus quaeratur et inveniatur, prout aiebat Sanctus Ignatius. Praecipuus conspectus eius missionis prospicit mulieri pauperi quae in periculi condicione operatur, ut inde obveniant spatia vitae et operis, ita ut vita Nazarethana instrumentum reddatur evangelizationis et promotionis, quibus propriam dignitatem experiri possit.

Processus Ordinarius Informativus Zamorae incohatus est anno MCMLIV et conclusus anno MCMLXII. Inquisitio Historica dioecesana instructa est anno MCMXCV et Decretum validitatis Processus et Inquisitionis vulgatum est die II mensis Februarii anno MCMXCVI. Servatis de iure servandis, coram decessore Nostro Ioanne Paulo II editum est Decretum super virtutibus die I mensis Iulii anno MM, et Decretum super miraculo die XX mensis Decembris anno MMII. Ipse Summus Pontifex ritum beatificationis celebravit in area Petrianae Basilicae die IX mensis Novembris anno MMIII. Ad canonizationem quod attinet, Consilium Medicum Congregationis de Causis Sanctorum die II mensis Iulii anno MMIX sanationem viri Kasongo Bavon iudicavit inexplicabilem iuxta scientiam; et Peculiaris Congressus Theologorum die XXX mensis Octobris eiusdem anni miram habuit eam et intercessioni Bonifatiae Rodríguez adscriptam; eandem sententiam protulerunt Patres Cardinales et Episcopi congregati in Sessione Ordinaria die XVI mensis Martii anno MMX. Nosmet Ipsi praescripsimus ut Decretum super miraculo die XXVII mensis Martii anno MMX ederetur; et in Consistorio habito die XXI mensis Februarii anno MMXI decrevimus procedendum ad canonizationem Beatae Bonifatiae Rodríguez de Castro, cuius sollemnem ritum hodierno die XXIII mensis Octobris anno MMXI celebramus in area Basilicae Sancti Petri in Vaticano.

Hodie igitur in area Petriana, inter missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Guidonem Mariam Conforti, Aloisium Guanella et Bonifatiam Rodríguez De Castro Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem decrevimus, et nunc et in posterum tempus vim sortiri volumus, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo tertio mensis Octobris, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 8, pp. 626-628.

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana