Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA
DATA IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
 PONTIFICII COMITATUS EUCHARISTICIS INTERNATIONALIBUS
CONVENTIBUS PROVEHENDIS PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO
Pontificii Comitatus Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis Praesidi

Sacram Eucharistiam ubique terrarum congruenti sollemnique ritu percolere consuevit Ecclesia. Ex hoc enim sacramento veluti e salienti sacerrimoque fonte Domini scimus manare uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem ad aquam hanc salutiferam accedentes vigorem sumere consueverunt, ut suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere possint.

Animo libenti novimus Tertium Congressum Eucharisticum Nationis Slovachiae diebus XI-XVIII mensis Septembris futurum, cuius fastigium celebratio attinget Bratislaviae-Tirnavae die XVIII eiusdem mensis. Pro comperto quidem habemus illuc frequentes accessuros fideles atque ardentius sacrae liturgias interfuturos, memoria imbutos Venerati Decessoris Nostri Ioannis Pauli II, qui quondam ibidem sollemniter omnibus festive laetantibus sacra fecit.

Itaque ut celebratio haec praestantius peragatur et magnificentius, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui Nationis Slovachiae inclitus filius aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum. Ideo te missum extraordinarium constituimus ad Slovachiae Nationis Tertium Congressum Eucharisticum celebrandum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus largiaris copiose velimus, Salvatoris superna beneficia affatim in universos devocantem.

Ex Arce Gandulfi, die VI mensis Augusti, anno MMV, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

   



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana