Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
ANTONIO OLUBUNMI S.R.E. CARDINALI OKOGIE,
ARCHIEPISCOPO LAGOSENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO OLUBUNMI S.R.E. Cardinali OKOGIE
Archiepiscopo Lagosensi

Ubique terrarum sacram Eucharistiam sollemnique congruenti ritu percolere solet Ecclesia. Ex hoc enim sacramento veluti e salienti sacerrimoque fonte Domini scimus manare uberrima beneficia salutiferaque in fideles dona, quo promptius christianam vitam exigere possint.

Saluberrimo de consilio novimus Congressum Eucharisticum Nationis Ganae diebus XIX-XX mensis Novembris futurum. Sollemni huic eventui insignis quoque CXXV anni accedit memoria, ex quo tempore Evangelii semen inibi coeptum est diffundi. Pro comperto quidem habemus ecclesialem ibidem familiam, pristinorum salutaris nuntii praeconum memorem itemque ad sacram Eucharistiam accedentem, ad suam implendam missionem perenne inventuram alimentum ac robur.

Itaque ut celebratio haec praestantius peragatur et magnificentius, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum. Ideo te Missum Extraordinarium constituimus ad Ganae Nationis Congressum Eucharisticum celebrandum atque simul ad CXXV evangelizationis annum recolendum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque Domini ad verba uberius diffundenda. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus largiaris copiose velimus, Salvatoris superna beneficia affatim in universos devocantem.

Ex Aedibus Vaticanis die XV mensis Octobris, anno MMV, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana