Index   Back Top Print

[ DE  - ES  - LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA
ANTONIO MARIAE S.R.E.
CARDINALI ROUCO VARELA DATA,
ARCHIEPISCOPO MATRITENS
I

 

Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO MARIAE S.R.E. Cardinali ROUCO VARELA
Archiepiscopo Matritensi

Quingenti anni mox complentur ab ortu sancti Francisci Xavier, caelestis Patroni Navarrae et missionum catholicarum in toto orbe terrarum. Missionarius ille praeclarus, et praesertim in Hispania, India atque in Iaponia notus, gentibus etiam aetatis nostrae de salvifica opera Domini nostri Iesu Christi loquitur atque universali Evangelii indole. Idem enim qui Christum impense nuntiavit multosque ad fidem convertit, exemplar exhibetur progressionis spiritalis eximium, admirabilis Regni Dei servus atque Evangelii in mundum universum propagationis magister.

Laeto animo notitiam accepimus de Anno Iubilari in Navarra, Hispaniae provincia, celebrando, memoriae ac nuntio sancti Francisci Xavier dicato, deque plurimis pastoralibus inceptis quae sacri istius regionis Pastores in bonum fidelium sibi creditorum praeparant. Anniversario ipso die sancti Francisci Xavier ortus, die scilicet VII proximi mensis Aprilis, in loco Javier, provinciae Navarrae, sancta celebrabitur Missa qua Episcopi, sacerdotes, religiosi viri ac mulieres atque Christifideles laici grates Deo omnipotenti de sancti Francisci Xavier opera sollemni modo reddent atque humiles adferent petitiones ut Iesus Christus, quem ille Societatis Iesu sodalis strenue nuntiavit, totam Ecclesiam in opera novae evangelizationis prosequi et adiuvare dignetur.

Quam ob rem Venerabilis Frater Ferdinandus Sebastián Aguilar, C.M.F., Achiepiscopus Pampilonensis et Tudelensis, humanissime rogavit ut Nos quendam insignem virum ad celebrationem eandem designaremus qui congregationi praeesset atque verba spiritalis cohortationis omnibus adstantibus pronuntiaret. Iustae postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui, Hispaniae terrae eminens filius, dignus Nobis omnino videris ad id munus fructuose explendum. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationem quingentesimae anniversariae diei ortus sancti Francisci Xavier, quae die VII mensis Aprilis in loco Javier, provinciae Navarrae, sollemni modo agetur. De Patrono missionum catholicarum loquens eiusque assidua navitate et pondere, omnes adstantes adhortaberis ut praecepta Domini servent, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant.

Rogamus Te etiam ut nomine Nostro omnes ibi congregatos salutes, Archiepiscopum praesertim Pampilonensem et Tudelensem, ceterosque sacros Pastores, sacerdotes, religiosos viros ac mulieres, christifideles laicos, omnibusque Nostram cum sancti Francisci Xavier cultoribus necessitudinem significabis.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus velis transmittere.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Martii, anno MMVI, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

     



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana