Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
RENATO RAPHAËLI S.R.E. CARDINALI MARTINO,
PRAESIDI PONTIFICII CONSILII DE IUSTITIA ET PACE ET PONTIFICII CONSILII DE SPIRITUALI MIGRANTIUM ATQUE ITINERANTIUM CURA

 

Venerabili Fratri Nostro
RENATO RAPHAËLI S.R.E. CARDINALI MARTINO
Praesidi Pontificii Consilii de Iustitia et Pace
et Pontificii Consilii de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura

Maximo cum gaudio nuntium accepimus de celebrationibus quingentesimi anni a pio obitu sancti Francisci a Paula, celeberrimi Bruttiorum thaumaturgi et conditoris Ordinis Minimorum, quae proximo mense Maio Paulae sollemni modo perficientur. Nuper alio in documento fusius eum memoravimus ac laudavimus. Nunc autem, veluti signum Nostrae caritatis et communionis cum Ordinis Minimorum sodalibus cunctisque istius Sancti fidelibus devotis, illuc praestantem ac dignum Legatum Nostrum mittere volumus. Ad te igitur, Venerabilis Frater Noster, mentem vertimus, qui Romanam ecclesiam Sancti Francisci a Paula ad Montes veluti tuum titulare habes templum quique, sicut novimus, eundem pie recolis, simulque ad proximos aestimabiles fidelesque Nostros pertines cooperatores in curandis universalis Ecclesiae magni ponderis negotiis.

Nostro igitur nomine diebus I-IV proximi mensis Maii Paulae liturgicis ritibus praesidebis; novum ampliatumque in sancti Francisci honorem multorumque commoditatem peregrinorum exstructum consecrabis sanctuarium; Venerabiles Fratres in Episcopatu, presbyteros, Ordinis Minimorum sodales ceterosque religiosos viros et mulieres cunctosque ibi turmatim congregatos christifideles humanissime salutabis.

Extollantur cupimus, hac oblata occasione, eximiae virtutes et spiritualitatis divitiae illius, qui erat lucerna ardens et lucens (Io 5,35). Ipse profecto sancti Francisci Assisiensis, cuius per intercessionem parentes, provecta iam aetate, laetantes eum nascentem viderunt, imitatus est spiritum humilitatis et evangelicae paupertatis, singularem caritatem in Deum et proximum, et in cunctas creaturas; paenitentia nimirum excelluit, ita ut sibi suisque sodalibus totum per annum quadragesimalis vitae regimen perpetuo voto institueret. Regum et hominum cum Ecclesia et Deo ubique fovit reconciliationem. Orationi quoque assiduo incumbens, Iesu crucifixi constanter meditatus est passionem ac potissimum devotionem coluit erga Eucharistiam et Virginem Mariam.

Qui a populo valde amatus frequenterque adiutor invocatus est, regibus aliisque potentibus resistebat, sine ulla haesitatione gravia eorum crimina et iniustitias admonens. Oboedientia et filiali amore eminuit erga Summum Pontificem ipsique etiam validum auxilium ferebat in difficilioribus quaestionibus. Hoc sane movet Nos ut, sicut varii Decessores Nostri, nunc sancti Francisci a Paula caeleste poscamus iuvamen pro Nobis et universa Ecclesia, simulque eum hominibus nostrae aetatis veluti exemplar proponamus vitae spiritualis.

Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, in primis illius Ordinis Minimorum Praepositis et Sodalibus, cunctis deinde ibidem Episcopis, presbyteris, religiosis viris et mulieribus omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Aprilis, ipsius Sancti memoria, anno MMVII, Pontificatus Nostri secundo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana