Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
CAMILLO S.R.E. CARDINALI RUINI,
PRO ROMANA DIOECESI VICARIO GENERALI

 

Venerabili Fratri Nostro
CAMILLO S.R.E. Cardinali RUINI
Nostro pro Romana dioecesi Vicario Generali

Evangelii nuntio inter Europaeas gentes diffundendo summum tribuit catholica Ecclesia momentum et pondus. Quemadmodum igitur praeteritis temporibus usu venit, cum strenui Dei verbi praecones, magna cum alacritate praestantem operam dederunt ut huius continentis populi ad fidem conversi in Ecclesiae gremium reciperentur, ipsique vicissim pietatis bonorumque operum exhiberent exempla, etiam nunc adsint oportet verae doctrinae ministri, qui idem faciant studioseque procurent, novam Europam spiritaliter aedificaturi.

Quod cum ita sit, proximis superioribus annis eminentes quinque Europae sacrorum Antistites suis in ecclesialibus communitatibus, sollertibus operantibus institutione quod est "Emmanuel" aliisque, multum ad novam gerendam evangelizationem contulerunt. Laudabiliter ideo magno cum fidelium spiritali emolumento "Missiones Urbanae Europaeae" sunt actae. Cum his inceptis diebus XVI - XXII mensis Septembris Budapestini finis imponatur, adstantibus reliquarum quattuor urbium Praesulibus, admodum aequum est et convenit ut eventus congruenter recolatur et optimo iure extollatur.

Quocirca Venerabilis Fratris Nostri Petri S.R.E. Cardinalis Erdo, Archiepiscopi Strigoniensis-Budapestinensis, ac ceterorum Hungariae Episcoporum postulatis libenter subvenientes, quo res elatius agatur et luculentius, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, cuius consiliis operaque uti solemus et ipse idoneus occurris qui eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebritatem quam supra diximus communicandam.

Universis igitur participibus mentem Nostram ostendes, ut novensilis Europa sui cultus humanitatisque liquidius agnoscat fundamentum christianamque hereditatem, quam maiores nostri nobis tradiderunt servandam et demonstrandam. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore superni iuvaminis documentum.

Ex Arce Gandulfi, die XVI mensis Augusti, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

     



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana