Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
COLLEGII CARDINALIUM DECANO,
NOMINATO LEGATO PONTIFICIO AD CELEBRATIONEM
MILLESIMI ANNIVERSARII LITUANIAE

 

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Collegii Cardinalium Decano

Decimus feliciter advenit annus ex qua tempore Lituaniae primum mentio est facta. Etenim apud Quedlinburgenses Annales nomen illud decem ante saecula apparet, cum sanctus Bruno operam dabat ut Evangelii nuntius in regiones illas salutariter diffunderetur. Complures posthac eventus acciderunt, usque ad superiores proximos annos, minime quidem laetiores. Tantam temporum acerbitatem tristitiamque abiisse arbitramur, cum a religione pietateque aversae vigebant condiciones. Ipsa ibidem Civitas et Ecclesia tutum felixque ingressa videntur iter, ut, miserentis Domini benignitate uberem profectum futurum in aevum assequatur.

Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei solum memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum permovendi atque quod veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II inibi quondam effatus est iterum in memoriam revocandi.

Peropportune mensis Iulii die VI, sollemnis erit commemoratio, cum apud universam Lituaniae Nationem coronationis regis Mindaugas dies recoletur atque Gens haec ad translaticia instituta fereque incunabula remigrare videbitur.

Quocirca suasu inductuque clarissimi Valdas Adamkus, Reipublicae Lituaniae Praesidis, ut eventus hic spectabilius efficaciusque evolvatur quendam per insignem Praesulem, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te Legatum Pontificium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus ac Potestatibus Nationis ibidem cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, dum simul optamus ut Domini Beataeque Virginis Mariae favore atque sancii Brunonis patrocinio felicius aevum illa obtineat Natio. Nostro demum nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Iunii, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana