Index   Back Top Print

[ LA ]

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
NOMINATO
LEGATO PONTIFICIO
AD CELEBRATIONEM X CONGRESSUS
EUCHARISTICI NATIONIS HISPANIENSIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Sodano
Collegii Cardinalium Decano

Ex Ipso Domino, salienti veluti a fonte, omnium beneficiorum manare cumulum omnes credimus. Ad Eum fidenter accedentes gratiis replentur fideles supernisque donis affatim augentur. "Munus enim, quod in Christo est, omnibus patet unum; et quod ubique non deest, in tantum datur in quantum quis volet sumere; in tantum residet in quantum quis volet promereri" (S. Hilarius, De Trinitate, 2,1).

Quapropter laetanter cognovimus diebus XXVII-XXX mensis Maii Toleti, praeclara in urbe, frequentem fidelium Hispanorum multitudinem futuram. Celebrabitur enim X Congressus Eucharisticus Nationalis. Interveniente etiam sacerdotali anno et iubilari anno Compostellano, Dei populus caelestibus subsidiis salutaribusque commemorationibus cumulari videtur, quibus suffultus suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere valet. Ut tanti eventus ostendamus praestantiam, petente etiam Venerabili Fratre Braulio Rodríguez Plaza, Archiepiscopo Metropolita Toletano, Hispaniae Primate, nomine etiam ceterorum Praesulum, eminentem virum mittere statuimus qui Nostras partes sustineret et Personam ageret. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster cogitationem convertimus, qui propter tuam praestantiam atque inter Patres Cardinales conspicuum locum prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Legatum Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut, divino pane recreati, animi mentesque renoventur ac insigni pietate ditentur. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro largiaris volumus, quae sit divinarum gratiarum nuntia ac spiritalis renovationis incitamentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Aprilis, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana