Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
FRANCISCO XAVERIO S.R.E. CARDINALI ERRÁZURIZ OSSA
, ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE SANCTI IACOBI IN CHILE
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD
CELEBRANDUM CENTENARIAM MEMORIAM
AB CATAMARCENSIS DIOECESIS CONDITA

 

Venerabili Fratri Nostro
Francisco Xaverio S.R.E. Cardinali Errázuriz Ossa
Achiepiscopo Metropolitae Sancti Iacobi in Chile

Centenaria iam appetit memoria ex quo tempore Catamarcensis dioecesis in Argentina Natione saluberrimo Decessoris Nostri S. Pii X de consilio est condita. Ibidem Dominae Nostrae del Valle exstat sanctuarium, ad quod fideles confluere solent, caelestem Matrem veneraturi ac superna praesidia fidenter petituri.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, antiquis illis instantibus probandis documentis, permovendi.

Ipso igitur miserenti favente Domino, mensis Augusti die vero XXI, recoletur saecularis haec memoria, frequenti adstantium civium corona, cum huius Ecclesiae primordia revocabuntur ac superiora pietatis testimonia.

Quocirca cum Venerabilis Frater Aloisius Urbanč, Episcopus Catamarcensis, rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius explicaretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui idoneus occurris ut eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam tenendamque, Ecclesiae Matre opem affatim ferente. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Iunii, in SS. Petri et Pauli Apostolorum sollemnitate, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana