Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
GAUDENTIO B.
S.R.E. CARDINALI ROSALES
ARCHIEPISCOPO OLIM METROPOLITAE MANILENSI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD X CONGRESSIONEM PLENARIAM FOEDERATIONIS CONFERENTIARUM EPISCOPALIUM ASIAE

 

Venerabili Fratri Nostro
Gaudentio B. S.R.E. Cardinali Rosales
Archiepiscopo olim Metropolitae Manilensi

Argumentum novae evangelizationis quod omnibus christifìdelibus proponere volumus singulare omnino Nostri pontificatus constituit elementum peculiaremque toti Ecclesiae dat occasionem ut altiore usque modo suam missionem explendam consideret. Libentes etiam omnia Episcoporum in orbe incepta ad diffusionem Evangelii perficienda inspicimus eaqua precibus Nostris prosequimur.

Laeto gratoque igitur animo accepimus proximo mense Novembri in Vietnamia X Congressionem Plenariam Foederationis Conferentiarum Episcopalium Asiae celebratum iri, quae XL ante annos est condita, in qua sacri Pastores de "Evangelizatione - Inculturatione - Dialogo in Asia" loquentur, populorum istius continentis spiritale iter variis sub aspectibus perscrutantes.

Cum de eventu magni momenti agatur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Joannes Baptista Pham Minh Mân, Archiepiscopus Hochiminhopolitanus, et Osvaldus Gracias, Archiepiscopus Bombayensis atque iam dictae Foederationis Secretarius generalis, humanissime rogaverunt ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui Congressionem participaret atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus Philippinarum filius, quaestionum Asiaticarum diligens et notus es perscrutator. Hisce denique Litteris Missum extraordinarium nostrum Te nominamus ad X Congressionem Plenariam Foederationis Conferentiarum Episcopalium Asiae quae a die XI ad diem XVI proximi mensis Decembris apud Pastorale Institutum Dioecesis Xuanlocensis (Xuân Lôc Diocese Pastoral Centre) perficietur quaeque in cathedrali aede Hochiminhopolitana sollemni modo concludetur.

Nostras vices illic agens, sacris Pastoribus et per eos dilectis Asiae fidelibus Nostram caritatem palam manifestabis, quos omnes ad diligentiorem usque Christi imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi, Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque, fidei virtute ardentes, cultum humanum propagent nec non dialogum inter populos diligenter prosequantur. Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus ferventer comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus Congressionis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Octobris, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana