Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

PULCHRITUDINIS FIDEI*

QUIBUS PONTIFICIA COMMISSIO DE BONIS CULTURALIBUS ECCLESIAE CONIUNGITUR CUM PONTIFICIO CONSILIO DE CULTURA

 

1. Pulchritudinis fidei Ecclesia testis atque veritatis Evangelii custos, de mundo culturae et artium magnam suam iugiter exhibuit sollicitudinem. Peculiari hoc in ambitu suam exercet missionem culturis humanoque ingenio offerens fecundam Evangelii Christi lucem, dialogum instituens mutuamque interactionem.

Etenim notum est « Ecclesiae historiam esse quoque inseparabiliter culturae et artium historiam », uti etiam patet « hodie maxime mutuam apertionem inter culturas fecundum esse campum ad dialogum suscipiendum inter homines qui genuinum quaerunt humanismum, praeter dissensiones quibus iidem seiunguntur » (Allocutio ad Pontificium Consilium de Cultura, 15 Iunii 2007).

2. Adhortationes secutus ex Concilio Vaticano II profluentes et temporum necessitatibus prospiciens, Venerandus Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II Dicasteria Curiae Romanae saepius reformavit destinata ad dialogum cum mundo culturae et ad tutelam patrimonii artium a fide christiana provenientium.

Praesertim per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas die XXV mensis Martii anno MCMXCIII, quibus titulus est Inde a Pontificatus, Ipse Pontificium Consilium pro Dialogo cum non credentibus coniungere voluit cum Pontificio Consilio de Cultura, quod die XX mensis Maii anno MCMLXXXII constituerat. Post hanc provisionem Pontificium Consilium de Cultura ampliorem suscepit visionem, curam habens sive de dialogo cum culturalibus eventibus nostrae aetatis, sive de relationibus cum mundo non credentium.

Eodem Documento Motu Proprio dato Summus Pontifex, reformans anteriorem Pontificiam Commissionem pro Conservatione Patrimonii Artistici et Historici Ecclesiae, constituit Pontificiam Commissionem de Bonis Culturalibus Ecclesiae, disponens ut ea in opere navando cum Pontificio Consilio de Cultura strictam haberet coniunctionem

3. Huiusmodi necessitas coordinationis passim progressa est, cum hi duo actionis ambitus, etiam in coetibus internationalibus, appareant arctius in dies coniuncti, unde patet, etiam pro Sancta Sede, evidens opportunitas cuiusdam institutionalis et operativae mutationis horum Dicasteriorum.

4. Memoratarum sub lumine rerum, simul ac derogantes dispositiones Litterarum Apostolicarum Motu Proprio datarum Inde a Pontificatus, Pontificiam Commissionem de Bonis Culturalibus Ecclesiae cum Pontificio Consilio de Cultura coniungere decrevimus.

5. Fines et facultates, in artt. 99-103 Constitutionis Apostolicae Pastor bonus et in Litteris Apostolicis Motu Proprio datis Inde a Pontificatus hucusque tributae Pontificiae Commissioni de Bonis Culturalibus Ecclesiae ac simulque eiusdem navitas transferuntur ad Pontificium Consilium de Cultura. Quae autem Nos hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio editis inspeximus, praecipimus ut omnibus in partibus serventur, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus, etiamsi peculiari mentione dignis, et statuimus ut publici iuris fiant in commentario officiali Acta Apostolicae Sedis.

Datum ex Arce Gandulfi, die XXX mensis Iulii anno Domini bismillesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

BENEDICTUS PP. XVI

 


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 8, pp. 631-632.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana