Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI AMATO

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali AMATO, S.D.B.
Praefecto Emerito Congregationis de Causis Sanctorum

Qui cum Domino intimiore usque necessitudine frui ardenter concupivit necnon vultum eius contemplari, adulescens familiae et mundi voluptatibus valedixit, hurnilem ac tranquillam quaerens vitam, deinde exemplum et regulam sancti Benedicti imitatus est. Memoria huius viri, videlicet sancti loannis de Mateola, abbatis, adhuc viva manet. Nam is, austeritate et praedicatione conspicuus, in regione Garganica Congregationem Pulsanensem instituit, pater et magister monachorum factus atque eremitarum abbatias rexit Pulsani et Fodiis, ubi pie obiit die XX mensis Iunii anno MCXXXIX. Sanctum proclamavit eum papa Alexander III anno MCLXXVII.

In honorem sancti Ioannis, cuius reliquiae repositae sunt in Basilica Cathedrali archidioecesis Materanensis Montis Pelusii, illic Venerabilis
Frater Antonius Iosephus Caiazzo, sollers sacrorum Antistes eiusdem Sedis, praecipuam celebrationem praestituit die quo DCCCLXXX annis elabuntur ab eius transitu in regnum caelorum. Idem etiam, una cum clero et populo fideli, postulavit a Nobis ut quendam Delegatum ad hanc iubilarem commemorationem mitteremus.

Ad to quidem, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram admovimus, quem aptum ad hoc munus congrue explendum aestimamus. Tu enim proxima in regione Apuliae natus es sanctosque Ecclesiae semper peculiari modo coluisti, magni momenti varia munera explevisti, potissimum Congregationis de Causis Sanctorum Praefecti.

Quam ob rem libenter to Nostrum Missum Extraordinarium nominamus ad octingentesimam octogesimam anniversariam memoriam beatae mortis sancti Ioannis de Mateola die XX proximi mensis Iunii in memorato templo sollemniter agendam. Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Quo uberiores fidei, spei et caritatis fructus apud populum edi possint, Nos legationem tuam precibus comitabimur. Tu vero pastores et christifideles ad servandam colendamque catholicam fidem et traditionem Sanctorumque cultum sollicito animo cohortaberis, sicut hucusque per saecula avi eorum his in locis fecerunt. Hoc sane maximi nunc videtur momenti, quoniam novae evangelizationis omnino urget necessitas simulque veteres pretiosi humani christianique thesauri sunt pie servandi ac posterioribus diligenter tradendi.

Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem Tibi elargimur, Venerabilis Frater Noster, quam nomine Nostro cum dilecto Archiepiscopo Materanensi - Montis Pelusii et omnibus memorabilem hunc eventum participantibus amanter communices volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Maii, anno MMXIX, Pontificatus Nostri septimo.

 

Franciscus



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana