Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
CAROLO S.R.E. CARDINALI OSORO SIERRA

Venerabili Fratri Nostro
Carolo S.R.E. Cardinali Osoro Sierra
Archiepiscopo Metropolitae Matritensi

Dominus noster Iesus Christus Ecclesiam suam pro salute omnium hominum instituit et Ipse monuit nos “contemnere transitoria, diligere aeterna; docuit nos, curavit nos, et curat, quia dignatur; non enim sanos invenit, sed ad aegrotos medicus venit” (s. Augustinus, Sermo 299/A, 2). Iam viginti per saecula Sponsa Christi Evangelium veritatis in orbe terrarum diffundit et omnes suos filios in mundo dispersos in unum congregat. Hoc autem tempore dioecesis Sancti Augustini centesimam et quinquagesimam anniversariam memoriam a sua institutione feliciter celebrat: quae laeta commemoratio vere est causa ut clerus et christifideles eiusdem Ecclesiae pro divinis beneficiis tot per annorum spatium acceptis imo ex corde omnipotenti Deo gratias agant, corroborare fidem suam semper conentur atque communionem cum Sede Apostolica diligenter foveant.

Hac occasione memorandum est illa in regione ante CDL annos unam e primis in America Septentrionali Missam catholicam celebratam fuisse, ac deinceps, ineunte saeculo XVII, sanctuarium Dominae Nostrae a Lacte et Bono Partu ibidem aedificatum esse. Deinde, anno MDCCCLXX, novum templum sub eodem titulo ortum est, ad quod peregrini etiam hoc tempore devote veniunt. Superioribus saeculis ibi Mariana devotio crevit et coram effigie Deiparae Virginis Mariae fideles preces suas ad Deum fidenter profundebant.

Clementer pastorales necessitates huius communitatis inspiciens, Decessor Noster beatus Pius IX anno MDCCCLXX Vicariatum Apostolicum ibi exsistentem in dioecesim Sancti Augustini provexit. Ideo Venerabilis Frater Philippus a Iesu Estévez, eiusdem Ecclesiae particularis Episcopus, postulavit a Nobis ut ad hanc augendam sollemnitatem Pater Purpuratus mitteretur. Summi vero momenti celebrationis recurrentis anni ab erectione dioecesis fiet coronatio novae effigiei Beatae Mariae Virginis.

Permoti quidem pia eius postulatione, ad anniversarium eventum sollemniore ritu celebrandum te destinamus, Venerabilis Frater Noster, et hisce Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad memoratum iubilaeum centesimi quinquagesimi anni dioecesis Sancti Augustini.

Die igitur X proximi mensis Octobris illa in urbe vices Nostras ages, liturgicis praesidebis ritibus in cathedrali ecclesia sancti Augustini et coronabis novam effigiem Dominae Nostrae a Lacte et Bono Partu. Omnes congregatos, pastores et christifideles laicos, civiles auctoritates, cunctosque qui interfuerint in celebratione liturgica vel televisifica imagine directe transmissa, nomine Nostro salutabis, ad renovatum studium apostolicum hortaberis atque ad ferventem precem Sacratissimi Rosarii Beatae Mariae Virginis cotidie efficiendam.

Nos precibus sustinebimus hanc tuam missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus patrocinio Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae, sanctis Ioseph et Augustino valide suffragantibus. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris profuse communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Septembris, anno MMXXI, Pontificatus Nostri nono.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana