Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COTABATENSIS*

NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA IN INSULIS
PHILIPPINIS CONDITUR, NOMINE COTABATENSIS

 

Sacrorum Antistites ecclesiasticae provinciae Davaënsis atque Conferentia Insularum Philippensium Episcoporum, ad spirituali Christifidelium sibi commissorum bono aptius consulendum, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, quibusdam e provincia, quam diximus, distractis territoriis, nova ecclesiastica provincia constitueretur Cotabatensis atque eodem nomine Ecclesia dignitate et gradu archiepiscopalis metropolitanae sedis honestaretur. Nos igitur, bis precibus concedere optantes, audito antea Venerabili Fratre Brunone Torpigliani, Archiepiscopo titulo Mallianensi atque in Insulis Philippinis Apostolico Nuntio, consilioque petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositi sunt, haec Nostra decernimus auctoritate. Cotabatensem dioecesim a provincia ecclesiastica Davaënsi seiungimus atque ad dignitatem metropolitanae Ecclesiae tollimus, omnibus cum iuribus debitisque honoribus talium Ecclesiarum propriis. Nova ergo ecclesiastica provincia hisce circumscriptionibus constabit : Cotabatensi tamquam metropolitana sede, tamquam vero suffraganeis praelaturis Marbeliana et Kidapavanensi, quas ab ecclesiastica provincia Davaënsi separamus. Praeterea Cotabatensem pro tempore Antistitem dignitate archiepiscopali ac gradu Metropolitae insignimus iuribus ac privilegiis cumulatum, necnon oneribus atque officiis adstrictum quae ad catholicos Metropolitas pertinent. Insuper Venerabilem Fratrem Gerardum Mongeau, in praesens Episcopum Cotabatensem, ad dignitatem archiepiscopalem ac gradum Metropolitae promovemus, datis iuribus congruisque impositis obligationibus. Ceterum, quae iussimus, Venerabilis Frater Bruno Torpigliani, cuius mentionem fecimus, ad exitum deducat, vel ab eo delegatus sacerdos, cuius utcumque erit instrumenta exsecutionis rite peractae ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittere, usitato more signata sigilloque impressa. Apostolicas denique has Litteras et nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis

SEBASTIANUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praep.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*AAS, vol. LXXII (1980), n. 3, pp. 257-258.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana