Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FUNESIOPOLITANA*

QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIA CRUCIS AXEATAE DISTRACTIS
NOVA CONDITUR PRAELATURA NOMINE FUNESIOPOLITANA

 

Cum Episcopus Crucis Axeatae persuasum sibi haberet tot Christifidelibus intra fines tam extensae dioecesis degentibus provideri satis apteque non posse, ipse nuper non dubitavit quin, ipsa Reipublicae Argentinae Conferentia Episcopali consulta, ab Apostolica hac Sede peteret ut quibusdam suae Ecclesiae detractis locis nova illic conderetur Praelatura. Nos igitur, pro certo scientes idem consilium etiam probari a Venerabili Fratre Pio Laghi, Archiepiscopo titulo Maurianensi atque in Republica Argentina Nuntio Apostolico, certiores autem facti de eorum consensu quorum interest necnon illorum qui id sua interesse contendunt, at praesertim mentem Nostram intendentes in Christianam fidelium omnium progressionem, vi et potestate Nostra Apostolica has per Litteras ea quae sequuntur decernimus atque iubemus. A dioecesi Crucis Axeatae seiungimus eadem loca quibus constant et circumscribuntur civiles regiones seu «departamentos » vulgo Ischilín, Tulumba, Río Seco et Sobremonte, iisdemque simul sumptis validaque lege civili ita definitis novam constituimus et erigimus Praelaturam Funesiopolitanam appellandam ipsique suffraganeam Ecclesiae Cordubensi in Argentina, cuius proinde Archiepiscopi metropolitico iuri pro tempore subiicimus Funesiopolitanum ipsum Praelatum. Sedem novae Cathedrae Episcopi Praelati in urbe cui nomen Deán Funes constituimus templumque paroeciale ibi exstans Deo in honorem B. M. V. sub titulo «Nuestra Señora del Carmen » dicatum Nos dignitate exornamus, quam templa Praelaturarum propria praeseferunt, eiusmodi videlicet iuribus et privilegiis ei datis; Funesiopolitano vero pro tempore Praesuli Ordinario loci tum honores et iura tribuimus tum officia et onera imponimus, quibus et augentur et ligantur ceteri Praelati. Statuimus ut eiusdem Praelaturae mensa constet tum Curiae emolumentis tum fidelium stipibus tum etiam portione ei obventura e bonorum Crucis Axeatae divisione iuxta can. 1500 C. I. C. sedulo facienda. Circa Seminarium novae Ecclesiae et ea quae ad sacerdotalem autochthonum tironum educationem et institutionem attinent tum sacri canones serventur tum normae Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » tum etiam peculiares regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica editae. Selecti autem sacrorum alumni disciplinis philosophicis et theologicis instruendi ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur in Urbe situm. De regimine Praelaturae hodie conditae, de administratione, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante, deque aliis id genus, ea omnino serventur quae iure canonico statuta sunt. Decernimus praeterea ut ibi, constitutione novae Praelaturae ad effectum deducta, presbyteri censeantur ei adscripti Ecclesiae, in qua ecclesiasticum officium vel beneficium habent ; ceteri vero clerici necnon Seminarii alumni ei addicantur dioecesi, intra cuius fines legitimum habent domicilium. Denique praecipimus ut actorum documenta, quae aut ad novam Praelaturam eiusve clerum aut ad fideles aut ad bona temporalia pertinent, a Curia Crucis Axeatae ad Curiam Funesiopolitanae Praelaturae transmittantur. Quae omnia per has Litteras statuimus, ea exsequatur Venerabilis Frater Pius Laghi, quem diximus, a Nobis quidem deputatus et debitis facultatibus instructus, cum facultate talis officii subdelegandi presbytero opportune seligendo. Omnibus peractis exaratisque actorum documentis, certa singulorum exempla, usitato moro etiam signata sigilloque impressa, ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur. Has Apostolicas Litteras et nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrem, die XXV mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Godefridus Mariani, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 2, pp. 149-150

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana