Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ZANZIBARENSIS*

ADMINISTRATIO APOSTOLICA ZANZIBARENSIS
ET PEMBAENSIS AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR

 

Cum Administratio Apostolica Zanzibarensis et Pembaensis in Tanzania haud parva susceperit incrementa iamque in condicionibus versetur ut ad stabilius dioecesis regimen extollatur, indeque et fidelium utilitas augeatur et clero ibi laboranti perhibeatur meritae laudis testimonium eique addatur animus ad maiores in dies apostolicos ineundos labores, duximus non diutius eius Administrationis elevationem in dioecesim esse differendam. Quam ob rem, audita sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium, negotiis Congregationis pro Gentium Evangelizatione praepositorum, acceptoque quorum interest favorabili voto, Nos, suprema Nostra usi potestate, Administrationem Apostolicam Zanzibarensem et Pembaensem ad gradum dioecesis provehimus, quae posthac tantum Zanzibarensis appellabitur, eam simul subicientes Metropolitanae Ecclesiae Daressalaamensi et iurisdictioni Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide. Statuimus insuper ut huius dioecesis sedes episcopalis sit in urbe Zanzibaria, cuius ecclesiam, quae est sub titulo S. Ioseph, ad dignitatem ecclesiae cathedralis extollimus. Decernimus denique ut pro canonicis consultores dioecesani ad normam iuris eligantur et adhibeantur, dum coetus canonicorum constituatur. Volumus autem ut Apostolicae hae Litterae Nostrae firmae sint et efficaces nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 4, pp. 379-380

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana