Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IMPHALENSIS*

DIOECESIS KOHIMAENSIS-IMPHALENSIS DIVIDITUR
ET NOVA ERIGITUR DIOECESIS IMPHALENSIS

 

Cum Nos, Domini Nostri Iesu Christi mandato obsequentes, totius Ecclesiae necessitatibus providendum esse ducamus, ad idque pertineat ut etiam illas eiusdem Ecclesiae partes, seu dioeceses, quae nimis latent, arctioribus circumscribantur limitibus, ne Antistites laboribus graventur neu christifideles eorundem indigeant curis : quo aptius in India evangelizationis operi consuleretur, dioecesim Kohimaensem-Imphalensem in duas dioeceses censuimus esse dividendam. Audito igitur consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium, regimini Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione praepositorum, Nos suprema Nostra Apostolica auctoritate civile territorium, vulgo « Manipur» appellatum, a finibus dioecesis Kohimaensis-Imphalensis distrahimus et in novam dioecesim Imphalensem denominatam, pro nomine urbis quae vulgo Imphal vocatur, erigimus, ita ut limites novae dioecesis iidem sint ac limites Status civilis cui nomen est « Manipur », Imphalensi Episcopo pro tempore honores, insignia, privilegia iuraque tribuentes, iisdemque oneribus et officiis eum adstringentes, quibus ceteri Episcopi ordinarii locorum gaudent et adstringuntur. Statuimus insuper ut cathedra episcopalis huius novae dioecesis in Ecclesia Beatae Mariae Virginis Immaculatae, quae est in eadem urbe Imphalensi, collocetur, et ut pro canonicis consultores dioecesani ad iuris tramitem eligantur atque adhibeantur, donec canonicorum coetus constituatur. Novam dioecesim suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Shillogensi-Gauhatinae eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus. Decernimus praeterea ut posthac dioecesis Kohimaensis-Imphalensis tantum Kohimaensis nuncupetur, eiusque sedes episcopalis ab urbe, vulgo « Dimapur » dicta, in urbem « Kohima » transferatur, et ut Ecclesia princeps huius urbis, Christo Regi dicata, in novam Ecclesiam cathedralem elevetur. Ad haec omnia perficienda Venerabilem Fratrem Lucianum Storero, Archiepiscopum titulo Tigimmensem atque Apostolicum Pro-Nuntium in India, deputamus, vel quem ipse delegaverit, factis nempe necessariis facultatibus, et onere imposito authenticum exemplar peractae exsecutionis remittendi ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide. Volumus autem ut hae Litterae Nostrae firmae sint et efficaces nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Godefridus Mariani, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 4, pp. 380-381

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana